Arcana Coelestia (Potts) n. 3089

Previous Number Next Number See English 

3089. `Sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo': quod significet num inde aliquid veri conjungi posset, constat ex significatione `sorbere' quod simile sit ac bibere, sed in diminutivo quia explorandum; quod `bibere' sit percipere, videatur n. 3069; est quoque `bibere' in sensu interno communicari et conjungi, et praedicatur de spirituali, sicut `comedere' quod praedicatur de caelesti, n. 2187, 2343; et ex significatione `aquae' quod sit veram, de qua n. 680, 739, 2702; hic itaque per `sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo' significatur explorativum num aliquid veri inde conjungi posset; cadus {1}est recipiens in quo et e quo verum, n. 3068, 3079. Quod exploratio inde est quia prima affectio veri etiam aliquid secum habuit ex materno quod separandum, n. 3040, 3078. Apud hominem regenerandum ita se habet, quod prima ejus affectio veri admodum impura sit, inest enim ei affectio usus et finis propter se, propter mundum, propter gloriam in caelo, et similia, quae spectant versus se, non autem versus commune, regnum Domini, minus versus Dominum: talis affectio non potest quin praecedat; usque tamen successive illa purificatur a Domino, tandem ut removeantur et conjiciantur falsa et mala quasi in peripheriam; {2}inserviverunt usque pro mediis. @1 i enim$ @2 inserviunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church