Arcana Coelestia (Potts) n. 3090

Previous Number Next Number See English 

3090. `Et dixit, Bibe domine mi': quod significet reciprocum, constat ex annuentia seu consensu: quid reciprocum veri cum conjungendum bono, apparet a conjugiis; inde enim conjugium, quod consensus sit ab utraque parte; hoc ducit originem a conjugio boni et veri; est voluntas a parte boni, et consensus a parte veri, inde conjunctio; hoc tametsi non apparet apud hominem cum regeneratur, hoc est, cum intrat in conjugium caeleste, usque tamen existit; hoc manifestius patet inde quod dum regeneratur homo, instar conjugii fiet inter voluntatem et intellectum; voluntatis est bonum, intellectus est verum; ideo antiqui inter voluntatem et intellectum, ac inter singula quae voluntatis et intellectus sunt, instituerunt conjugium, n. 54, 55.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church