3185. `Et benedixerunt Rebeccae et dixerunt illi': quod significet votiva ex illustratione Divina, constat a significatione `benedicere' quando vale dicitur abeunti, quod sit fausta vovere; hic quod ex illustratione Divina, {1}patet ex illis quae mox sequuntur, tum quia illustratio influit in naturalem hominem per affectionem veri quae `Rebecca,' cum initiatur bono quod `Jishakus.' @1 after sequuntur$