Arcana Coelestia (Potts) n. 3186

Previous Number Next Number See English 

3186. `Soror nostra tu sis in millia myriadis': quod significet affectionis veri fructificationem in infinitum, constat ex significatione `sororis' quae Rebecca, quod sit affectio veri, de qua n. 3077, 3179, 3182, et a significatione `sis in millia myriadis' quod sit fructificatio in infinitum; `millia myriadis' hic sunt infinitum quia agitur de Domino, in Quo omnia et singula sunt infinita: apud hominem se habet ita: non prius fructificantur bona ac multiplicantur vera apud illum, quam cum conjunctio facta veri et boni in rationali ejus, hoc est, cum regeneratus, tunc enim fructus seu foetus ex legitimo seu caelesti conjugio quod est boni et veri, existunt; prius quidem apparent bona quae facit, etiam sicut bona, et vera sicut vera, sed non sunt genuina, nam ipsa anima quae est bonum in quo innocentia a Domino, non inest, ita nec afficiunt hominem et faciunt illum felicem; affectio amoris et charitatis cum felici quae anima, datur a Domino cum regeneratur homo. [2] Quod per `mille' significetur multum, tum infinitum, videatur n. 2575, magis adhuc per `myriadem,' et adhuc magis per `millia myriadis,' ut quoque alibi; apud Mosen, Cum quiescebat arca, dixit, Redi Jehovah, myriades millium Israelis, Num. x 36;

ubi per `myriades millium' etiam significatur infinitum, quia praedicatur de Domino, Qui ibi Jehovah: (m)apud eundem, Jehovah exortus de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, Deut. xxxiii 2;

`myriades' etiam pro infinito(n): apud Davidem, Currus Dei myriades millium pacificorum, Ps. lxviii 18 [A.V. 17]:

`currus Dei' pro illis quae sunt Verbi ac inde doctrinae, `myriades millium' pro infinitis quae ibi: apud Johannem, Vidi et audivi vocem angelorum multorum circa thronum, erat numerus illorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum, Apoc. v 11;

pro innumerabilibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church