3248. `Adhuc illo vivente': quod significet quibus vitam dare potuit, constat ex significatione `adhuc illo vivente,' seu cum adhuc ille viveret, quod sit vitam dare; per `Abraham' enim repraesentatur Dominus hic quoad Divinum Humanum; quod ex Divino Humano Domini sit spiritualibus vita, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834; cum vita illis inde, dicitur Dominus vivere apud (c)illos, ita quoque in familiari sermone; inde est quod `Abrahamo adhuc vivente' significet in sensu interno vitam dare: vita spiritualibus datur per bonum fidei, quod intelligitur per verba quae nunc sequuntur.