Arcana Coelestia (Potts) n. 3249

Previous Number Next Number See English 

3249. `Orientem versus, ad terram orientis': quod significet ad bonum fidei, constat ex significatione `orientis et terrae orientis,' de qua sequitur; bonum fidei quod significatur per `terram orientis' non aliud est quam quod in Verbo vocatur charitas erga proximum; et charitas erga proximum non aliud quam vita secundum praecepta Domini; quod per `terram orientis' illud significetur, videatur n. 1250; idcirco qui in cognitionibus boni fidei fuerunt, dicti sunt `filii orientis'; terra filiorum orientis erat Aram seu Syria; quod `Aram seu Syria' sint cognitiones boni, videatur n. 1232, 1234; et `Aram Naharaim seu Syria fluviorum' sint cognitiones veri, n. 3051, et quia per `Syros seu filios orientis' significati sunt qui in cognitionibus boni et veri, illi prae reliquis dicti sunt sapientes, ut in (x)1 Libro Regum, ubi de Salomone, Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, v 10 [A.V. iv 30];

et apud Matthaeum, de illis qui venerunt ad Jesum cum natus, Sapientes ab oriente venerunt Hierosolymam, dicentes, Ubi est ille Rex Judaeorum, qui natus est? vidimus enim Ejus stellam in oriente, et venimus ut adoremus Ipsum, ii 1, 2;

[2] in Syria enim erant ultimae reliquiae Ecclesiae Antiquae, quare ibi erant cognitiones boni et veri; ut quoque constare potest a Bileamo, qui non modo adoravit Jehovam, sed etiam de Domino prophetavit ac Ipsum vocavit Stellam e Jacobo, et sceptrum ex Israele, Num. xxiv 17:

quod ille ex filiis orientis in Syria fuerit, patet, ipse enim de se dicit cum edidit enuntiatum suum, E Syria adduxit me Balakus rex Moabi, de montibus orientis, Num. xxiii 7:

quod Aram seu Syria fuerit ubi filii orientis, etiam constare potest ex eo quod, cum Jacobus in Syriam iret, dicitur `ivisse terram filiorum orientis,' Gen. xxix 1.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church