3263. `Hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami': quod significet derivationes Ecclesiae spiritualis per Jishmaelem repraesentatae, constat ex significatione `nativitatum' quod sint derivationes fidei, ita Ecclesiae, de qua n.1145, 1255, 1330; ex repraesentatione `Jishmaelis' quod sint rationales, et qui ab Ecclesia spirituali Domini, de qua n. 2078, 2691, 2699; et ex significatione `filiorum Abrahami' quod sint illi qui in vero a Domino, per `filios' enim significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et per `Abrahamum' repraesentatur Dominus, etiam quoad Divinum Humanum, n. 3251, a Quo verum et bonum spiritualibus, n. 2661, 2716, 2833, 2834. [2] Quod Ecclesiam spiritualem Domini concernit, sciendum quod illa sit per universum terrarum orbem; non enim limitata est ad illos qui Verbum habent et inde norunt Dominum et aliqua vera fidei; sed etiam est apud illos qui Verbum non habent, et ideo prorsus ignorant Dominum, et consequenter non sciunt aliqua vera fidei, (omnia enim vera fidei spectant Dominum:) {1}hoc est, apud gentes ab Ecclesia remotas; sunt {2}enim plures inter illos, qui norunt ex lumine rationali, quod unus Deus sit, quod Ille creaverit omnia, et quod conservet omnia, tum quod ab Ipso omne bonum, consequenter omne verum: et quod similitudo cum Ipso faciat hominem beatum; ac praeterea vivunt secundum religiosum suum, in amore in illum Deum et in amore erga proximum; ex affectione boni faciunt opera charitatis, et ex affectione veri colunt Supremum; qui tales inter gentes, sunt qui in Ecclesia Domini spirituali sunt; et tametsi ignorant Dominum cum in mundo sunt, usque in se habent cultum Ipsius ac tacitam agnitionem, cum in bono sunt, in omni enim bono est Dominus praesens; quapropter etiam illi in altera vita facile Ipsum agnoscunt, et prae Christianis qui non ita in bono, vera fidei in Ipsum recipiunt, ut constare potest ex illis quae de gentium et populorum statu et sorte extra Ecclesiam in altera vita, n. 2589-2604, ab experientia {3}detecta sunt: lumen naturale quod illis, in se habet spirituale, nam absque spirituali quod a Domino, talia nusquam agnosci possunt. [3] Exinde nunc constare potest quid Jishmael, proinde quid Jishmaelitae, in sensu repraesentativo, nempe quod illi ab Ecclesia spirituali Domini, qui {4}quoad vitam in simplici bono, et ideo quoad doctrinam in naturali vero sunt; tales quoque significantur per Jishmaelitas in sequentibus ubi de Josepho, Ecce turma Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli illorum ferentes ceram, resinam et stacten, euntes ad deferendum {5}in Aegyptum, xxxvii 25;
ubi `Jishmaelitae' pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; `cameli ferentes ceram, resinam, et stacten' pro interioribus bonis talium; similiter per Jishmaelitas ibi vers. 28, et xxxix 1; et quoque in Libro Judicum, Quod ex petitione Gideonis quisque daret inaurem praedae suae, nam inaures auri illis, siquidem Jishmaelitae illi, viii 24;
`inaures auri' significabant illa quae sunt {6}simplicis boni, no. 3103. @1 ut gentes ab Ecclesia remotae$ @2 tamen$ @3 dicta$ @4 A transposes these two clauses and o ideo.$ @5 ad$ @6 A had simplicis boni, quod actu fit. All this is deleted and boni actu seu vitae is substituted.$