Arcana Coelestia (Potts) n. 3264

Previous Number Next Number See English 

3264. `Quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo': quod significet spiritualis hominis nativitatem ex influxu Divino in affectionem scientiarum, constat ex significatione `parere' quod sit existere, de qua n. 2621, 2629; ex repraesentatione `Hagaris Aegyptiae' quod sit vita exterioris hominis, de qua n. 1896, 1909; et ex significatione `ancillae' quod sit affectio scientiarum et cognitionum quae exterioris hominis, de qua n. 1895, 2691; `ancilla Sarae' dicitur, quia per `Saram' repraesentatur Domini Divinum Verum, cui subordinata est affectio scientiarum et cognitionum veri; {1}quoniam per `Jishmaelem' repraesentatur spiritualis homo, patet quod per illa verba, `quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo' significetur spiritualis hominis nativitas ex influxu Divino in affectionem scientiarum; quod rationale hominis ita nascatur, videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910, 2094, 2557, 3030, 3074, [2] proinde quod spirituale, hoc enim non datur nisi in rationali, {2}quare spiritualis homo et rationalis paene idem est; differunt spirituales inter se modo secundum quale rationis et quale vitae inde; quod (c)eorum nativitas seu regeneratio sit ex influxu Divino in affectionem cognitionum, videatur n. 1555, 1904, 2046, 2063, 2189, 2657, 2675, 2691 f, 2697, 2979. Videantur quae de Jishmaele prius dicta et ostensa sunt, nempe quod per illum repraesentatum sit primum rationale Domini, quod nondum Divinum, n. 1893; quod postmodum repraesentati vere rationales seu spirituales, n. 2078, 2691; ita Ecclesia spiritualis Domini, n. 2699. @1 et quia$ @2 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church