Arcana Coelestia (Potts) n. 3402

Previous Number Next Number See English 

3402. Quod `tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur' significet quod Divinum Verum et Divinum Bonum non aperiendum et usque ad illud non accedendum fide, ex periculo damnationis aeternae si profanetur, constat ex significatione `tangere virum illum et mulierem ejus' quod sit accedere ad Divinum Verum et Divinum Bonum, {1}quae repraesentantur per Jishakum et Rebeccam; verum hic primo loco dicitur, et bonum altero, quia agitur de illis qui {2}in Ecclesia spirituali sunt, qui adulterare, immo profanare, verum possunt, non autem bonum; et quia ita, dicitur `vir et mulier,' videatur n. 915, 2517; et a significatione `moriendo mori' quod sit damnatio aeterna, quae est mors spiritualis, hic ex profanatione, de qua agitur. [2] Quod ex providentia Domini sit quod nemo admittatur in bonum et verum, hoc est, in agnitionem et affectionem eorum, alterius quam in illis permanere possit, ob periculum damnationis aeternae, videatur supra n. 3398; se habet cum bono et vero, ut aliquoties prius dictum et ostensum, quod illa apud hominem introrsum se recipiant quantum ille in malo et falso est, proinde quod angeli qui e caelo apud illum sunt, tantum recedant, et spiritus diabolici qui ab inferno, tantum accedant; ita vicissim; remotio boni et veri, proinde angelorum, ab homine {3}qui est in malo et falso, non apparet ei, quia tunc in persuasione est quod malum sit bonum, et falsum sit verum, {4}et hoc ex affectione eorum et inde jucundo, in quo statu cum est, nequaquam scire potest quod bonum et verum ab illo remotum sit: tunc bonum et veram, seu angeli ab homine removeri dicuntur, cum non illis afficitur, hoc est, quando illum non amplius delectant, sed vicissim quando illis quae amoris sui et amoris mundi sunt, afficitur, hoc est, quando illum haec {5}tantummodo delectant: [3] scire bonum et verum, seu memoria tenere, {6}ac ore ferre illa, non est bonum et verum habere, sed affici illis {7}ex corde; nec est bonum et verum habere cum quas afficitur illis ex causa lucrandi famam et opes per illa, tunc non illis, sed honore et lucro afficitur, et ea facit media (x)obtinendi illa; {8}apud tales in altera vita auferuntur bona et vera quae sciverunt, etiam praedicarunt, at amor sui et mundi ex quibus vita eorum, manet. Ex his constare potest quomodo se habet cum bono et vero, quod nempe nemini liceat ad illa accedere affectione et fide, si non talis sit ut permanere in illis queat ad finem vitae suae; {9}qui autem profanant, detineri inde nequeunt. @1 ut constare potest a repraesentatione Jischaki et Rebeccae, de qua prius aliquoties,$ @2 ab$ @3 cum$ @4 et quantum in illa persuasione est, tantum etiam in affectione eorum et inde jucundo est,$ @5 solum$ @6 illa, et ore illa ferre$ @7 hoc est, in corde suo tenere$ @8 apud illos bona et vera, quae sciverunt, etiam praedicarunt, in altera vita auferuntur$ @9 nisi sit talis, ut pejoratus nequeat ab illis detineri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church