Arcana Coelestia (Potts) n. 3403

Previous Number Next Number See English 

3403. Vers. 12-14. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei Jehovah. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei. `Seminavit Jishak in terra illa' significat vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino; `et invenit in anno illo centum mensuras' significat abundantiam: `et benedixit ei Jehovah' significat quoad bonum amoris in illis: `et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde' significat incrementa: `et fuit ei acquisitio gregis et acquisitio armenti' significat quoad bonum interius, et quoad bonum exterius: `et servitium multum' significat inde verum: `et invidebant ei Philistaei' significat quod qui in scientia sola cognitionum non caperent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church