3420. Quod `obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami' significet quod qui in sola scientia cognitionum illa negarent, constat a significatione `obturare' quod sit non scire velle, et quod idem, negare, sic obliterare, de qua supra n. 3412; et ex repraesentatione `Philistaeorum' quod sint illi qui in sola scientia cognitionum, de qua n. 1197, 1198, 3412, 3413. In scientia cognitionum sunt illi qui in doctrinalibus fidei, et vera cognitionum seu doctrinalium non scire volunt; vera cognitionum seu doctrinalium sunt illa quae sunt vitae, et spectant charitatem erga proximum et amorem in Dominum, doctrina cujus sunt doctrinalia et cognitiones, modo docet illa; qui itaque docet quid faciendum, et non facit, vera non scire vult, nam contra ipsius vitam sunt, et quae contra vitam, illa quoque negat; ex illis est quod doctrinalia amoris et charitatis quae in Antiqua Ecclesia erant omne doctrinae, obliterata sint.