Arcana Coelestia (Potts) n. 3421

Previous Number Next Number See English 

3421. `Et vocavit illis nomina': quod significet quale illorum, constat a significatione `vocare nomina' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3237; et quia vocare nomina seu nomen est quale, ideo vocare absque quod dicatur nomen, in Verbi sensu interno significat esse talis, ut apud Esaiam, Audit hoc domus {1}Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt,...quia ab urbe sanctitatis vocantur, et super Deo Israelis nituntur, xlviii 1, 2;

ubi `ab urbe sanctitatis vocari' pro esse tales: et apud Lucam, Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen {2}Ejus Jesus, hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, i 31, 32;

`vocari Filius Altissimi' pro Esse. @1 Israelis AI, but see n. 3654.$ @2 Ipsius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church