Arcana Coelestia (Potts) n. 3427

Previous Number Next Number See English 

3427. `Et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo': quod significet negationem ob illa, tum ob alia, quod contra illos, et ob plura, constat ex eo quod nomina quae antiquitus indebantur, essent significativa rei seu status, {1}n. 3422, inde meminisse potuerunt plurium de illis, imprimis qualia essent; hic quia pastores Geraris cum pastoribus Jishaki rixati sunt, puteo inditum erat nomen inde: quod `rixari seu contendere' significet etiam negare, videatur n. 3425; nomen inde Esek, quod in lingua originali significat contentionem seu rixam, et deducitur a voce affini quae significat oppressionem (c)et injuriam; et quia hic per `puteum' significatur Verbum quoad sensum litteralem in quo internus, per `Esek' seu contentionem significatur negatio sensus interni Verbi; causae negationis eidem voci etiam insunt, quae quod sint ob illa de quibus mox supra n. 3425, nempe quod opposita appareant, patet; tum quoque quod sint ob alia. Ita cum sensu interno Verbi se habet: [2] qui in sola scientia cognitionum sunt, et vocantur `Philistaei,' et qui in solis doctrinalibus fidei, qui dicuntur `pastores vallis Geraris,' ac in nulla charitate erga proximum, illi nequaquam aliter possunt quam negare quod sensus internus Verbi sit; causae sunt praecipuae quia cordibus suis non agnoscunt Dominum, tametsi Illum ore profitentur; et quoque cordibus non amant proximum, tametsi {3}amorem contra illum declarant; et qui non corde agnoscit Dominum et corde amat proximum, is nequaquam potest aliter quam sensum internum Verbi negare, nam Verbum in sensu interno de non alia re quam de amore in Dominum et amore erga proximum agit; quapropter Dominus dicit, Quod super illis duobus praeceptis, Lex et Prophetae, hoc est, totum Verbum, {4}pendeant, Matth. xxii 35-38:

quantum {5}illi negant sensum internum Verbi, etiam datum est mihi videre a talibus in altera vita, coram quibus cum modo memoraretur quod sensus internus Verbi sit, qui non apparet in sensu ejus litterali, et quod ille agat de amore in Dominum et erga proximum, {6}tunc ab illis non modo negatio, sed etiam aversatio immo nausea percepta est; [3] haec causa primaria est; altera est quod invertant prorsus Verbum, ponendo id quod infra est, superius, seu quod idem, id quod post est, anterius; statuunt enim fidem esse essentiale Ecclesiae, et illa quae amoris in Dominum et amoris erga proximum sunt, esse fructus fidei; cum tamen ita se habet: si amor in Dominum comparetur arbori vitae in paradiso Edenis, charitas et ejus opera sunt fructus inde, {7}at fides et omnia fidei sunt modo folia; cum {8}ergo ita Verbum invertunt ut non ex arbore sed ex foliis deducant fructus, non mirum est quod negent sensum internum {9}Verbi, et modo ejus sensum litteralem {10}agnoscant; nam ex sensu litterali quodcumque dogma etiam maxime haereticum confirmari potest, ut notum est. [4] Praeterea etiam, qui in solis doctrinalibus fidei sunt, non autem in bono vitae, non possunt aliter quam in fide persuasiva esse, hoc est, in principiis captis aeque falsis ac veris, consequenter prae aliis stupidi, quantum enim quis in fide persuasiva est, tantum est stupidus; at quantum quis in bono vitae est, hoc est, in amore in Dominum et charitate erga proximum, tantum in intelligentia est, hoc est, in fide a Domino; inde etiam est quod illi non possint aliter quam in negativo esse de sensu interno Verbi, hi autem quod non possint aliter quam in affirmativo esse; sunt enim interiora apud illos qui in solis doctrinalibus sunt et non in bono vitae, clausa, adeo ut lux veri a Domino non possit influere et dare illis appercipere quod ita sit; at interiora apud illos qui in amore in Dominum sunt, sunt aperta, {11}adeo ut lux veri a Domino {12}possit influere, mentes illorum afficere, et dare apperceptionem quod ita sit. [5] Est quoque causa quod non aliud jucundum in lectione Verbi habeant quam quod per illud lucrentur honores et opes, (c)et famam propter illa, quod jucundum est jucundum amoris sui e mundi; et hoc usque adeo ut si non {13}illa lucra iis inde, Verbum prorsus rejiciant; qui tales sunt, corde suo non modo negant sensum internum Verbi quando de illo audiunt, sed etiam ipsum litteralem, quantumvis putent quod ei credant; qui enim pro fine habet jucundum amori sui et mundi, omne quodcumque est vitae aeternae, prorsus ejicit corde suo, et modo ex naturali et corporeo homine profert talia quae vera dicit, non propter Dominum et regnum Ipsius, sed propter se et suos. Haec et plura alia faciunt quod illi qui `pastores vallis Geraris,' et qui `Philistaei,' vocantur, sensum internum Verbi negent. @1 videatur n. 3422 after qualia essent$ @2 i enim$ @3 i etiam$ @4 pendet$ @5 tales$ @6 ab illis non modo aversatio sed etiam$ @7 ac$ @8 itaque$ @9 after negent$ @10 ament$ @11 ita$ @12 queat$ @13 illud lucrum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church