3428. `Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo': quod significet sensum internum Verbi num sit, constare potest ex significatione `putei alius' et `rixari,' de qua supra, ita ex serie; qui enim {1}negant aliquid, ut qui sensum internum Verbi, cum iterum rixantur seu contendunt, non potest esse de alia re quam num sit. Notum {2}est quod pleraeque lites hodie non ulterius vadant; {3}sed quamdiu haerent in controversia num sit et num ita sit, nusquam in aliquid sapientiae progressum facere possunt; in ipsa enim re, de qua controvertunt, sunt innumerabilia quae nusquam videre possunt quamdiu non illam agnoscunt, nam omnia et singula ejus tunc simul ignorant; [2] eruditio hodierna vix ultra hos limites, nempe num sit {4}et num ita sit, vadit, ideo quoque exclusi ab intelligentia veri stant; sicut qui modo contendit num sensus internus Verbi sit, is nusquam videre potest innumerabilia, immo indefinita, quae in sensu interno sunt; {5}et sicut qui litigat num charitas sit aliquid in Ecclesia, et annon omnia ejus sint fidei, is innumerabilia, immo indefinita, quae in charitate sunt, non scire potest, immo prorsus in ignorantia manet quid charitas; ]3\ similiter se habet cum vita post mortem, cum resurrectione mortuorum, cum ultimo judicio, cum caelo et cum inferno; qui modo disputant num sint, illi tamdiu extra fores sapientiae sunt, et sunt veluti qui modo pulsant, et {7}in palatia magnifica sapientiae ne quidem introspicere possunt; et quod {8}mirandum, tales qui ita faciunt, se prae aliis sapientes esse credunt, et eo sapientiores quo melius disserere possunt num ita sit, et magis confirmare quod non ita, cum tamen simplices qui in bono sunt, quos contemnunt, absque aliqua lite, minus controversia docta, appercipere possunt momento quod sit et quale sit; hi sensum apperceptionis veri communem habent, illi autem sensum illum per talia quae prius discutere volunt an sit, exstinxerunt; de his et de illis Dominus loquitur, cum dicit, Quod abscondita sint sapientibus et intelligentibus, et revelata infantibus, Matth. xi 25; Luc. x 21. @1 i prorsus$ @2 i enim$ @3 et$ @4 vel$ @5 vel quoque, qui litigat, num charitas sit essentiale Ecclesiae, vel num fides$ @6 i imo$ @7 ne quidem in palatia magnificentissima$ @8 mirum$