Arcana Coelestia (Potts) n. 3439

Previous Number Next Number See English 

3439. `Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego': quod significet quod Divinum etiam esset ibi, nempe in sensu litterali Verbi, constat ex repraesentatione `Abrahami' quod sit Divinum Domini, de qua n. 2833, 2836, 3251, 3305 f.; inde `Jehovah Deus Abrahami' significat Domini Divinum quod Abraham repraesentat; et quia agitur de Verbo, quod quoque est Dominus quia omne Verbum ab Ipso et omne Verbi de Ipso, ideo per `Ego Deus Abrahami ne timeas, quia cum te Ego' significatur quod Divinum etiam {1}sit ibi. Cum Divino in {2}Verbo ita se habet: Ipsum Divinum est in sensu supremo Verbi, quia ibi est Dominus; Divinum etiam est in sensu interno, quia ibi est regnum Domini in caelis, inde {3}sensus ille vocatur caelestis et spiritualis; Divinum quoque est in sensu litterali Verbi {4}quia ibi est regnum Domini in terris, inde sensus ille vocatur externus ut et naturalis, sunt enim ibi apparentiae crassae, {5}a Divino remotiores: at usque ibi omnia et singula sunt Divina. Tres illi sensus se habent sicut se habuit tabernaculum; intimum ejus, seu quod intra velum, ubi arca in qua testimonium, fuit sanctissimum seu sanctum sanctorum; internum autem, seu quod immediate extra velum, ubi mensa aurea et candelabrum, erat sanctum; externum autem ubi atrium, etiam erat sanctum; ad illud conveniebat coetus et inde vocabatur `tentorium conventus.' @1 esset$ @2 sensu litterali Verbi$ @3 hic sensus vocatur sensus Verbi$ @4 quia ibi etiam est Regnum Domini, sed externum quale est in terris in externa Ipsius Ecclesia$ @5 i quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church