3440. `Et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum': quod significet quod inde incrementum boni et veri, constat ex significatione `benedicere tibi' quod sit incrementum boni, de qua n. 3406; et a significatione `multiplicari semen tuum' quod sit incrementum veri, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; quod `semen' sit verum, de quo praedicatur multiplicari, videatur n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3038, 3373, 3380. Quod ex Verbi sensu litterali quoque incrementum boni et veri sit apud hominem, {1}est quia in illo sensu quoque omnia et singula Divina sunt, ut mox supra n. 3439 dictum, et quia in sensu litterali sensus internus pluribus in locis apertus est; sicut in Veteri Testamento apud Prophetas, quod Dominus venturus qui generi humano salus esset; quod omnis Lex et omnes Prophetae sint amare Deum et amare proximum; quod occidere sit odio habere, nam qui odit, omni momento occidit; in velle illius et in jucundo vitae illius id est; haec sunt sensus interni in sensu litterali; praeter plura alia. @1 est quia Divinum est quoque in illo sensu, ut mox supra n. 3439 dictum, et Divinum illud influit apud hominem qui legit Verbum, sed secundum ejus vitam, ita secundum receptionem, nam qualis vita talis receptio; etiam ex Verbi sensu literali est incrementum boni et veri ex eo quod ibi in illo quia sensus internus pluribus in locis apertus sit, sicut in Veteri Testamento apud prophetas ubi agitur de Domino, tam manifeste ut Judaei quoque, qui in tantis tenebris sunt, Ipsius adventum, hoc est, Messiae, expectaverint;
etiam internus sensus apertus est in literali ubi agitur de amore in Deum et amore erga proximum, praeter ubi praecepta decalogi passim secundum sensum internum explicentur, sicut quod occidere sit odio habere proximum, nam qui odio illum habet, omni momento illum occidit, in velle illius, et in jucundo vitae illius id est.$