3441. `Propter Abrahamum servum Meum': quod significet ex Divino Humano Domini, constat ex repraesentatione `Abrahami' quod sit Divinum Domini, {1}etiam Divinum Humanum, de qua n. 2833, 2836, 3251; et ex significatione `servi Mei' cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum, non quod Divinum Humanum sit servus, quia Illud est quoque Jehovah, n. 1736, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035, sed quia Dominus per Illud inservit generi humano; per Illud enim homo salvatur, nam nisi Dominus univerit (t)Divino Humanum, {2}ut homo Humanum Domini potuisset mente sua intueri ac adorare, et sic ad Divinum accedere, nusquam potuisset salvari; conjunctio hominis cum Ipso Divino quod Pater vocatur, est per Divinum Humanum quod Filius; ita per Dominum, per Quem a spirituali homine intelligitur Humanum, sed a caelesti ipsum Divinum; inde patet cur Divinum Humanum servus dicitur, nempe quod Divino inserviat, ut ad illud accessus sit homini, et {3}quod inserviat generi humano ad salutem illorum; [2] hoc nunc est quod significatur per `Abrahamum servum Meum'; ut quoque apud Davidem, Memorate mirabilia Ipsius quae fecit, prodigia et judicia oris Ipsius, semen Abrahami servi Ipsius, filii Jacobi electi Ipsius: misit Mosen servum Suum, Aharonem quem elegit:...Recordatus est verbi sanctitatis Suae cum Abrahamo servo Suo, Ps. cv [5,] 6, 26, 42;
ubi per `Abrahamum servum' intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum: similiter etiam Dominus quoad Divinum Humanum in supremo sensu intelligitur per Israelem servum, per Jacobum servum, {4}per Davidem servum: {5}per Israelem servum, apud Esaiam, Tu Israel servus Meus, Jacobus quem elegi, semen Abrahami amici Mei; quem apprehendi a finibus terrae, et ab alis ejus vocavi te, et dixi tibi, Servus Meus tu, elegi te, xli 8, 9;
ubi `Israel servus Meus' in supremo sensu est Dominus respective ad spiritualis Ecclesiae interna, et `Jacobus' quoad illius Ecclesiae externa: apud eundem, Dixit mihi, Servus Meus tu Israel, in quo gloriosus reddar:...leve est, ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, et servatos Israelis ad reducendum, et dedi Te in lucem gentium, ut sis salus Mea ad extremitatem terrae, xlix 3, 6;
ubi manifeste `servus Israel in quo gloriosus reddar' pro Divino Humano Domini; quod {6}servus dicatur ab inserviendo, patet, nam dicitur, `ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, et ad reducendum servatos Israelis': [3] quod per `Jacobum servum,' apud Esaiam, Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latibulorum, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, xlv 3, 4;
ubi Per `servum Jacobum et Israelem electum' intelligitur Dominus, `servus Jacobus' respective ad Ecclesiae externa, `Israel electus' respective ad Ecclesiae interna: [4] etiam per `Davidem servum' apud Ezechielem, Congregabo filios Israelis a circuitu,...servus Meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis;...habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo;
et habitabunt super illa, illi et filii illorum, et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus Meus princeps illis in aeternum, xxxvii [21,] 24, 25;
manifeste `David servus' pro Divino Humano Domini, n. 1888, et hoc ex Divino Vero, quod per `regem,' hic Davidem, significatur, n. 1728, 2015, 3009; ipsum etiam verum quod sit servus respective, videatur n. 3409; (m)et quia ita, Dominus ipse :Se vocat inservientem seu ministrantem, apud Marcum, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus; nam etiam Filius hominis non venit ut ministretur Ipsi, sed ut ministret, x 44, 45; Matth. xx 26-28:
et apud Lucam, Quis major est, qui accumbit, an qui ministrat? nonne qui accumbit? atqui Ego sum in medio vestri sicut qui ministrat, xxii 27.(n) @1 et quoque$ @2 et$ @3 sic quod inserviat ut generi humano sit salus$ @4 i et$ @5 i ut$ @6 i hic$