3448. `Et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius': quod significet primaria doctrinae illorum fidei, constat ex repraesentatione `Abimelechi' quod sit doctrina fidei spectans rationalia, inde `socius illius, et dux exercitus illius' sunt illa, et quidem primaria quae sunt doctrinae {1}; `dux' enim sicut princeps significat primaria, n. 1482, 2089, et `exercitus' ipsa doctrinalia; quod `exercitus' significet doctrinalia quae sunt veri seu quae sunt vera inferiora, {2}inde est quia per `militiam' in Verbo et per `bellum,' significantur illa quae sunt militiae et belli spiritualis, n. 1664, 1788, 2686, ut quoque per arma {3}, nempe per hastas, clypeos, arcus, sagittas, gladios, et similia alia, ut passim ostensum; et quia sunt vera seu doctrinalia per quae pugnae spirituales fiunt, ideo per `exercitus' illa significantur, et quoque falsa seu haeretica in opposito sensu: [2] quod haec et illa per exercitus in Verbo significentur, constare potest a pluribus locis; ut apud Danielem, Cornu unum hirci caprarum crevit versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis; et conculcavit eos: immo usque ad principem exercitus extulit se....Exercitus ejus traditus est super jugi in praevaricationem, et projecit veritatem in terram....Audivi unum sanctum loquentem,...dixit, Quousque visio haec, juge et praevaricatio vastans, ut detur et sanctum et exercitus conculcationi, viii 9-13;
`cornu quod crevit versus meridiem, ortum et decus' {4}est potentia falsi ex malo, n. 2832, `exercitus caelorum' {4}sunt vera; `princeps exercitus' {4}est Dominus quoad Divinum Verum; et quia exercitus in {5}bono sensu est verum, dicitur quod `dejecerit de exercitu in terram,' et dein quod `projecerit veritatem in terram': [3] apud eundem, Rex (X)septentrionis sistet multitudinem magnam prae priore, et sub finem temporum annorum, veniet veniendo cum exercitu magno, et cum opibus multis:...deinde excitabit vires suas, et cor suum contra regem meridiei cum exercitu magno; et rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno et valido admodum, sed non consistet;...nam comedentes cibum ejus, frangent illum, et exercitus ejus exundabit, et cadent confossi multi, xi 23, 25, 26;
ibi in toto capite agitur de bello inter regem septentrionis et regem meridiei, et per `regem septentrionis' intelliguntur falsa, ita quoque per `exercitum ejus,' et per `regem meridiei (c)et exercitum ejus' vera: est propheticum de vastatione Ecclesiae: [4] apud Johannem, Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo vocabatur fidelis et verus,...indutus vestimento tincto sanguine,...et exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum....Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu illius, Apoc. xix 14, 19;
`sedens super equo albo' pro Verbo Domini, seu pro Domino quoad Verbum, n. 2760-2762; `exercitus Ipsius, qui in caelo Ipsum sequebantur' pro veris inde, ita pro illis in caelo qui in {6}veris sunt; `bestia' pro malis amoris sui; `reges terrae et exercitus eorum' pro falsis; sunt pugnae falsi cum vero quae ibi describuntur: a[5] pud Davidem, Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius exercitus eorum, Ps. xxxiii 6;
`exercitus eorum seu caelorum' pro veris; quia per exercitum significantur vera, filii regni et angeli {7}, ex veris quibus sunt, vocantur `exercitus caelorum'; ut apud Lucam, Subito adfuit cum angelo multitudo exercitus caelestis, laudantium Deum, ii 13:
apud Davidem, Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius, facientes voluntatem Ipsius, Ps. ciii 21:
apud eundem, Laudate Jehovam omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum omnes exercitus Ipsius, Ps. cxlviii 2:
apud Esaiam, Tollite in altum oculos vestros, et videte, Quis creavit haec, Qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine vocat, de multitudine potentium et fortium vir non deficiet, xl 26:
apud eundem, Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv 12;
`exercitus caelorum' ibi pro veris, ita pro angelis, quia in veris, ut dictum: [6] in Libro Primo Regum, Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius et a sinistra Ipsius, xxii 19:
apud Joelem, Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia magna valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, ii 11:
apud Zachariam, Castra ponam domui Meae de exercitu, pertranseunte et redeunte, ne transeat amplius super eos exactor;...exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus venit tibi, ix 8, 9;
ibi de Adventu Domini, `exercitus Ipsius' pro veris Divinis, inde est, {8}et quia Dominus solus pro homine pugnat contra inferna quae in continuo conatu invadendi sunt, quod Dominus in Verbo pluries dicatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; ut apud Esaiam, Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth ducit exercitum belli, xiii 4;
`regna gentium pro falsis ex malis, `ducere exercitum belli' pro pugnare pro homine. [7] Quia duodecim tribus Israelis repraesentabant regnum caeleste Domini, ac tribus ut et duodecim significabant omnia fidei in uno complexu, hoc est, omnia vera regni, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, ideo quoque vocabantur exercitus Jehovae, ut Exod. vii 4; xii 17, 41, 51; et mandatum, ut educerentur Aegypto secundum exercitus, Exod. vi 26; et castrametarentur secundum exercitus, Num. i 52; et distribuerentur in exercitus, Num. ii 1 ad fin. [8] Quod per `exercitus' significentur vera, etiam constat apud Ezechielem, Persia, et Lud, et Put, in exercitu tuo, viri belli tui, scutum et galeam suspenderunt in te, hi dederunt honorem tui;
filii Arvad, et exercitus tuus super muris tuis circum circa, et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, xxvii 10, 11;
ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri interiores, ita qui in illis sunt, n. 1201; `exercitus' pro ipsis veris; quod `Lud et Put' quoque sint qui in cognitionibus, videatur n. 1163, 1164, 1166, 1195, 1231; `scutum et galea' sunt talia quae sunt {9}pugnae seu belli spiritualis. [9] Quod `exercitus' in opposito sensu sint falsa, patet apud Esaiam, Erit in die illo, visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae super terra, xxiv 21;
ubi `exercitus altitudinis' pro falsis ex amore sui: apud Ezechielem, Reducam te, et dabo hamos in maxillis tuis, et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte omnes illos, coetum magnum scuto et clypeo, prehendentes gladios omnes; venies e loco tuo, e lateribus septentrionis, tu et populi multi tecum, equitantes equis omnes, coetus magnus, {10}exercitus magnus, xxxviii 4, 15;
ubi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, ita factus idololatricus, n. 1151, `exercitus illius' pro falsis: [10] apud Jeremiam, Mittam contra Babelem...qui tendit, tendens arcum suum, et {11}efferens se lorica sua, ne parcite juvenibus, devotioni date omnem exercitum ejus, ii 2, 3;
`Babel' pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; `exercitus ejus' sunt talium falsa, similiter alibi exercitus Babelis, ut Jer. (x)xxxiv 1, 21; xxxii 2; xxxix 1: apud Ezechielem, Illos videbit Pharaoh, et consolabitur se super omni multitudine sua, confossi gladio, Pharaoh et omnis exercitus ejus, quia dabo terrorem Mei in terra viventium, xxxii 31, 32;
ubi de Aegypto, per quam significantur illi qui per ratiocinia ex scientificis pervertunt vera, n. 1164, 1165, `exercitus (c)ejus' seu Pharaonis pro falsis inde; similiter etiam alibi `exercitus Pharaonis,' ut Jer. xxxvii 5, 7, 11; xlvi 2; Ezech. xvii 17: apud Lucam, Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio, xxi 20;
ubi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae cum nulla amplius fides; quod per `Hierosolymam' significetur Ecclesia, videatur n. 2117, quae `circumdatur exercitibus' quando obsidetur a falsis. [11] Inde constat quod per `exercitus caelorum,' quos Judaei et Israelitae idololatrae adoraverunt, in sensu interno significata sint falsa, de quibus in Libro Secundo Regum, Deseruerunt omnia praecepta Dei sui, et fecerant sibi fusile, duos vitulos, et fecerunt lucum, et incurvaverunt se omni exercitui caelorum, xvii 16;
ubi de Israelitis; et alibi ubi de Menasse, Quod aedificaverit altaria omni exercitui caelorum, xxi 5:
et quod Joshiah rex eduxerit e templo omnia vasa facta baali, et luco, et omni exercitui caelorum, xxiii 4:
et apud Jeremiam, Quod ossa principum, sacerdotum, et prophetarum expanderent soli, lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant, et quibus serviverant, et post quae iverant, viii 2:
et alibi, Erunt domus Hierosolymae et domus regis Jehudae, sicut locus Tophet, immundae, quoad omnes {12}domus, super quarum tectis suffiverunt omni exercitui caelorum, et libando libaverunt diis aliis, xix 13:
et apud Zephaniam, Extendam manum Meam contra adorantes super tectis exercitui caelorum, i 5;
sunt enim stellae quae imprimis vocantur `exercitus caelorum,' {13}at quod per `stellas' significentur vera, tum in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808. @1 i illius$ @2 i id$ @3 i illorum$ @4 pro$ @5 genuino$ @6 vero$ @7 i qui in caelo$ @8 nempe ex Divinis Veris, ex quibus Dominus in Verbo pluries vocatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; etiam ex eo, quod Dominus solus sit qui pro homine pugnat contra inferna, quae in continuo conatu invadendi hominem sunt,$ @9 i veri, quia sunt$ @10 i et$ @11 effert$ @12 domos$ @13 et$