3449. `Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis?' quod significet cur Divinum vellent cum illud negarent, et illud adversarentur quod in sensu interno Verbi, constare potest ab illis quae supra ad vers. 15, 16, 19-21 dicta sunt.