Arcana Coelestia (Potts) n. 3603

Previous Number Next Number See English 

3603. `Et disrumpes jugum illius desuper collo tuo': quod significet quod per bonum tunc conjunctio, et quod verum esset ejus, constat a significatione `disrumpere jugum desuper collo' quod sit liberatio; quod per `collum' significetur influxus et communicatio, et inde conjunctio, et per `jugum super collo' interclusio {1}et interceptio, videatur n. 3542; ita `disrumpere jugum desuper collo' est liberatio ab interclusione {1}et interceptione, proinde conjunctio per bonum, tum quod verum {2}fiat boni, nam cum amplius non interclusio et interceptio, influit bonum et se conjungit vero. [2] Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae hactenus dicta et ostensa sunt; sed quia pauci comprehendunt quid prioritas apparens veri, ac interea inferioritas boni, et hoc ex causa praecipue quia pauci reflectunt super talia, immo quod ne quidem reflectant super bonum quod hoc distinctum sit a vero; omnes etiam illi nesciunt quid bonum, qui vitam amoris sui et mundi degunt, nam (c)ii non aliud bonum dari credunt quam quod inde est; et quia nesciunt quid bonum, etiam nesciunt quid verum, nam verum est boni; ex revelatione quidem sciunt quod bonum sit amare Deum et proximum, et quod verum sint doctrinalia quae ex Verbo, sed quia non vivunt secundum illa, nullam perceptionem illius boni et veri habent, sed modo cognitiones separatas ab illis; immo ipsi illi qui regenerantur, nec {3}sciunt quid bonum priusquam regenerati sunt, antea enim autumarunt verum esse bonum, et facere secundum verum esse bonum, cum tamen hoc non bonum est quod tunc faciunt sed verum; {4}cum homo in hoc statu est, tunc est in statu qui describitur per Jacobum et {5}in benedictione illi data; at cum venit in statum ut (t)agat bonum ex affectione boni, hoc est, cum regeneratus est, tunc venit in statum qui describitur in benedictione {6}data Esavo. [3] Hoc illustrari potest ab illis quae apparent apud hominem in prima et altera ejus aetate, et dein in tertia et quarta; homo in prima aetate non nisi quam memoria tenus scit quae in Verbo sunt, similiter quae in doctrinalibus fidei, ac tunc se bonum credit esse cum plura inde novit, et possit quaedam applicare non ad vitam suam sed ad aliorum; in altera aetate cum adolescit magis, non (t)est contentus memoria tenus callere quae in Verbo et quae in doctrinalibus, sed incipit tunc reflectere super illa ex sua cogitatione, et quantum ex sua superaddit, hoc illi placet; inde est in affectione veri ex quodam amore mundano, qui etiam est medium ut plura addiscat, quae absque eo relicta forent; in tertia autem aetate, si inter tales est qui regenerari possunt, incohat cogitare de usu, et tunc reflectere super illa quae legit in Verbo, et haurit ex doctrinalibus, propter usum; {7}cum in hoc statu est, invertitur ordo, nempe quod verum non amplius ita ponatur primo loco; at in quarta aetate quando est aetas regenerationis ejus, quia tunc status plenus, de quo n. 2636, amat Verbum et doctrinalia quae ex Verbo, hoc est, verum, propter bonum vitae, proinde ex bono vitae; [4] ita fit bonum priore loco, quod usque ad illud tempus fuit posteriore apparenter: quod bonum apparenter posteriore loco fuerit, est inde quia latuit intime in omni ejus affectione, nec se manifestare potuit quia extra illud talia fuerunt cum quibus non concordare potuit, nempe vana et inania, sicut sunt illa quae sunt gloriae mundi et sui; at postquam regeneratus est, tunc haec recedunt, et bonum quod intime latuit, quasi e claustro prodit, et influit in illa quae extra sunt, et {8}vera sui seu boni facit, et sic se manifestat. [5] Bonum apud hominem interea est quasi involuntarium illud quod inest ejus voluntario, in singulis ejus quae cogitat, et inde {9}in singulis qua facit; hoc involuntarium nescit homo quod habeat, quia non percipit aliud apud se quam quod suum est, {10}hoc est, voluntarium; involuntarium illud est duplex, unum est hereditarium ejus quod ei a patre et matre, alterum {11}per caelum a Domino influit; cum adolescit homo, tunc manifestat se magis et magis illud quod hereditario (t)a parentibus habet, si talis sit ut {12}non regenerari se patitur, inde enim desumit mala et facit illa sua seu propria; at involuntarium quod per caelum est a Domino, se manifestat in adulta aetate apud illos qui regenerantur; apud hos id interea disposuit et rexit omnia et singula cogitationis et quoque voluntatis, tametsi non apparuerat. @1 seu$ @2 fieret$ @3 scire possunt$ @4 after statu$ @5 per benedictionem illi datam$ @6 i quae ab Jischako$ @7 after statu$ @8 ex se illa afficit et boni vera facit$ @9 in singulis ejus quae inde facit$ @10 ita$ @11 i quod illud regit, et quod$ @12 regenerari non possit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church