Arcana Coelestia (Potts) n. 3614

Previous Number Next Number See English 

3614. `Donec recedit excandescentia fratris tui': quod significet usque dum status advertit, et `usque recedat ira fratris tui a te': quod significet successivum status apud bonum naturale, constat ex significatione `excandescentiae et ira' quod sint status qui repugnant, de qua sequitur; qui status cum tales fiunt ut non amplius repugnent sed se incipiant conjungere, tunc dicitur quod `recedat excandescentia et recedat ira'; inde est quod `donec recedat excandescentia fratris tui' significet usque dum status advertit, et quod `usque recedat ira fratris tui' significet successivum status apud bonum naturale: quod aliud quippiam involvat excandescentia, et aliud ira, constare potest ex eo quod praeterea similia verba sint, et alioquin fuisset repetitio inanis, nempe, donec recedat excandescentia fratris tui et usque recedat ira fratris tui; quid involvitur, patet ab explicatione communi, tum a praedicatione excandescentiae et praedicatione irae; excandescentia enim praedicatur de vero, hic de vero boni quod per `Esavum' repraesentatur, ira autem praedicatur de ipso illo bono. [2] Excandescentia et ira in Verbo pluries nominantur, sed in sensu interno non significant excandescentiam et iram, sed id quod repugnat, et hoc ex causa quia quicquid alicui affectioni repugnat, hoc producit excandescentiam seu iram, sic ut illae sint in sensu interno modo repugnantiae; {1}at `excandescentia' dicitur quod repugnat vero, ac `ira' quod bono; {2}in sensu autem opposito excandescentia est quod repugnat falso aut ejus affectioni, hoc est, principiis falsi, et ira quod malo aut ejus cupiditati, hoc est, amori sui et mundi, et in hoc sensu excandescentia est proprie excandescentia, et ira est ira; at cum de (t)bono et vero praedicatur, est excandescentia et ira zelus, qui (x)quia externa forma similis apparet alteri, in sensu litterae quoque ita vocatur. [3] Quod excandescentia et ira in sensu interno sint modo repugnantiae, constare potest ab his locis in Verbo; apud Esaiam, Fervor Jehovae contra omnes gentes, et excandescentia contra omnem exercitum earum, xxxiv 2;

`fervor Jehovae contra gentes' pro repugnantia contra malum; quod `gentes' sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f.; `excandescentia contra omnem exercitum earum' pro repugnantia contra falsa inde; quod `stellae,' quae vocantur `exercitus caelorum,' sint cognitiones, ita vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808, 2120, 2495, 2849: apud eundem, Quis dedit ad praedam Jacobum, et Israelem spoliantibus? nonne Jehovah Cui peccavimus? et effudit super eum excandescentiam irae Suae, xlii 25;

`excandescentia irae' pro repugnantia contra falsum mali, `Jacobus' pro illis qui in malo, et `Israel' pro illis qui in falso: [4] apud eundem, Torcular calcavi solus, et de populis nullus vir Mecum, et calcavi illos in ira Mea, et destruxi illos in excandescentia Mea; et conculcavi populos in ira Mea, et inebriavi illos in excandescentia Mea, (x)lxiii 3, 6;

ibi de Domino, ac Ipsius tentationum victoriis; `calcare et conculcare in ira' pro victoriis super mala; `destruere et inebriare in excandescentia' pro victoriis super falsa; `conculcare' in Verbo praedicatur de malo, et `inebriare' de falso: apud Jeremiam, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce ira Mea, et excandescentia Mea, effusa est super locum hunc, super hominem, et super bestiam, et super arborem agri, et super fructum humi, et ardebit et non exstinguitur, vii 20;

utrumque dicitur `ira et excandescentia,' quia {3}tam de malo quam de falso agitur; [5] apud Prophetas {4}ubi de malo, etiam de falso dicitur, sicut ubi de bono, etiam de vero, et hoc ob conjugium caeleste quod est boni et veri in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712; inde etiam tam ira quam excandescentia dicitur, alioquin unum satis fuisset: apud eundem, Pugnabo Ego cum vobis in manu extensa, et brachio forti, et in ira et in excandescentia, et in fervore magno, et percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam, xxi 5, 6;

similiter hic, `ira' praedicatur de punitione mali, et `excandescentia' de punitione falsi, et `fervor' de utriusque; ira et excandescentia quia est repugnantia, etiam est punitio, nam quae repugnant, ea collidunt, et tunc malum et falsum puniuntur; in malo enim est repugnantia boni, et in falso repugnantia veri, et quia est repugnantia, est quoque collisio; [6] {5}quod inde poena, videatur n. 696, 967: apud Ezechielem, Et consummabitur ira Mea, et quiescere faciam excandescentiam Meam in illis, et consolaturus Me, et cognoscent quod Ego Jehovah dixi, et in zelo Meo, in consummando Me excandescentiam Meam in illis,... in faciendo Me in te judicia, in ira et in excandescentia, et in correptionibus excandescentiae, v. 13, (x)15;

ibi quoque `ira' pro punitione mali, et `excandescentia'. pro punitione falsi, ex repugnantia et inde oppugnatione: apud Mosen, Non placebit Jehovae condonare illi, quia tunc fumabit ira Jehovae, et zelus Ipsius in virum illum, ...et separabit illum Jehovah in malum ex omnibus tribubus Israelis: ...sulphur et sal, combustio tota terra ejus, non conseretur, et non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboim, quae evertit Jehovah in ira Sua et excandescentia Sua; et dicent omnes gentes, Quare fecit Jehovah sic terrae huic? quis ardor irae magnae hujus? Deut. xxix 19, 20, 22, 23 [A.V. 20, 21, 23, 24];

quia `Sodoma' est malum, et `Amora' falsum inde, n. 2220, 2246, 2322, et `gens illa' de qua ibi Moses, {6}comparatur illis quoad malum et falsum, dicitur `ira' respective ad malum, et `excandescentia' ad falsum, et `ardor irae' de utroque; quod talia tribuantur Jehovae seu Domino, est secundum apparentiam, quia ita apparet homini cum ipse incurrit in malum, et malum `punit ipsum', videantur n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, (x)2335, 2395, 2447, 3605. @1 et$ @2 in opposito autem$ @3 de malo et$ @4 i ubivis in Verbo$ @5 et$ @6 comparabatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church