3615. `Et obliviscatur ejus quod fecisti illi': quod significet habitum ex mora, constat ex significatione `oblivisci' hic quod sit repugnantiae successiva abolitio, quae quia fit per moram et inde habitum, per `obliviscatur ejus quod fecisti illi' id significatur.