Arcana Coelestia (Potts) n. 3623

Previous Number Next Number See English 

3623. `Quare mihi vitae?': quod significet quod sic non conjunctio constat a significatione `vitarum' quod sit conjunctio per vera et bona; (m)cum enim vero naturali non aliquod verum ex communi stirpe seu genuino fonte adjungi posset, tunc nec adjunctio foret naturalis {1}ad verum rationalis, ita appareret rationali vita sua sicut nulla, n. 3493, 3620; inde hic, per `quare mihi vitae' significatur quod sic non conjunctio.(n) Quod hic et alibi vitae in plurali dicantur, est quia binae vitae facultates in homine sunt, una quae vocatur intellectus et est veri, altera quae voluntas et est boni; hae binae vitae seu vitae facultates unam faciunt, quando intellectus est voluntatis, seu quod idem, verum est boni: inde est quod in lingua Hebraea passim dicatur vita, et passim vitae; quod vitae, patet ab his locis, Formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo, et inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, Gen. ii 7;

Progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum, et arborem vitarum in medio horti, Gen. ii 9;

Ecce {2}Ego adducens diluvium aquarum super terram, ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, Gen. vi 17;

Intrarunt ad Noahum in arcam bina bina de omni carne in qua spiritus vitarum, Gen. vii 15; n. 780;

Exspiravit omne, cui flatus, spiritus vitarum in naribus ejus,' Gen. vii 22:

apud Davidem, Credo videre bonum Jehovae in terra vitarum, Ps. xxvii 13:

apud eundem, Quis vir desiderans vitas, amans dies ad vivendum bonum?' Ps. xxxiv 13:

(m)apud eundem, Cum Te, Jehovah, fons vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps. xxxvi 10:

apud Malachiam, Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, ii 5:

apud Jeremiam, Ita dixit Jehovah, Ecce Ego do coram vobis viam vitarum, et viam mortis, xxi 8:(n) apud Mosen, Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, quia Ipse vitae tuae, et longitudo dierum tuorum, ad habitandum super terra, Deut. xxx 20:

apud eundem, Non Verbum inane a vobis, quia illud vitae vestrae;. et per verbum hoc prolongabitis dies super terra, Deut. xxxii (x)47;

et alibi; (m)vitae in plurali dicuntur quia binae sunt, ut dictum, et tamen una; sicut etiam `caeli' in lingua {3}Hebraea, qui plures sunt et tamen unum; pariter aquae quae superiores et inferiores, Gen. i 7-9, quae sunt spiritualia quae rationali et naturali, quae quoque {4}unum erunt per conjunctionem.(n) {5}Quod vitas attinet, illae in plurali significant tam quod voluntatis quam quod intellectus est, proinde quod boni et quod veri; vita enim hominis non est nisi bonum et verum in quibus vita a Domino; homo enim absque bono et vero, ac vita in illis, est nullus homo; nam homo absque illis nihil potuisset velle, nec cogitare; omne ejus velle est ex bono vel non bono, et ejus cogitare {6}ex vero vel non vero; inde sunt homini vitae, quae una vita sunt cum cogitare est ex velle, hoc est, cum verum quod est fidei ex bono quod est amoris. @1 cum vero$ @2 Me$ @3 illa$ @4 conjuncta sicut in unum erunt$ @5 vitae ibi$ @6 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church