Arcana Coelestia (Potts) n. 3624

Previous Number Next Number See English 

3624. De Correspondentia omnium Organorum et Membrorum tam interiorum quam exteriorum hominis, cum Maximo Homine, qui est Caelum {1} @1 Three earlier titles are deleted: (1)De Maximo Homine, et ejus correspondentia; (2)De Maximo Homine, et correspondentia omnium Partium corporis humani tam interiorum quam exteriorum cum illo; (3)De Correspondentia omnium Partium hominis cum Maximo Homine, qui est Caelum.$

Mirabilia nunc referre et describere licet, quae, quantum scio, nondum alicui nota sunt et ne quidem in alicujus mentem venerunt, quod nempe universum caelum ita formatum sit ut correspondeat Domino, Ipsius Divino Humano; et quod homo ita formatus sit ut quoad omnia et singula apud cum, correspondeat caelo, et per caelum Domino; hoc est mysterium magnum quod nunc revelandum, de quo hic et ad finem capitum sequentium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church