Arcana Coelestia (Potts) n. 3739

Previous Number Next Number See English 

3739. `Erit domus Dei': quod significet regnum Domini in ultimo ordinis, in quo superiora ut in sua domo, constat quoque ab illis quae supra n. 3720 dicta sunt, ubi etiam eadem verba, et praeterea ab illis quae n. 3721; cum hoc quod superiora in ultimo ordinis sint ut in sua domo, ita se habet: ordo talis a Domino institutus est ut superiora influant in inferiora, (c)ac ibi sistant sui imaginem in communi, proinde quod ibi sint simul in quadam forma communi, (c)ac ita ordine a Supremo, hoc est, a Domino; inde est quod proxima imago Domini sit caelum intimum quod caelum innocentiae et pacis est, ubi caelestes; hoc caelum, quia proximum {1}Domino, vocatur {2}Ipsius similitudo: caelum alterum, quod nempe succedit, ac in inferiore gradu est, est imago Domini, quia in illo caelo simul ut in quodam communi sistuntur illa quae in superiore caelo; caelum ultimum, quod huic iterum succedit, similiter se habet ad illud, nam particularia et singularia proxime superioris caeli influunt in id caelum, et ibi sistuntur {3}in communi, in forma correspondente. [2] Similiter se habet apud hominem; is enim ad effigiem trium caelorum creatus et formatus est; quod intimum est apud illum, influit similiter in id quod inferius est, et hoc similiter in id quod infimum seu ultimum: ex tali influxu et concursu in illis quae infra sunt, et tandem in illis quae ultima, consistit naturale et corporeum: inde est nexus ultimorum cum Primo, absque quo nexu quod ultimum est in ordine, ne quidem minimo momento subsisteret. Inde patet quid intelligitur per hoc quod superiora in ultimo ordinis sint ut in sua domo. Sive dicas superiora et inferiora, sive interiora et exteriora, perinde est, nam coram homine apparent interiora ut superiora, et ideo ponit homo caelum in alto, cum tamen est in interno. @1 i est$ @2 ejus$ @3 ut communia, ita perplura ut unum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church