3740. `Et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi':
quod significet quod omnia et singula ex propria potentia Divina fecerit, constat ex significatione `dare' cum praedicatur de Domino, quod sit quod Sibimet Ipsi dederit, de qua n. 3705 f., ita quod ex propria potentia; et ex significatione `decimare, et decimarum' quod sint bona et vera, quae in interioribus apud hominem {1}reconduntur a Domino, quae bona vocantur `reliquiae,' de quibus n. 576, 1738, 2280; quae cum praedicantur de Domino, sunt Divina Bona et Divina Vera, quae Dominus Sibi propria potentia comparavit, videatur n. 1738, 1906. @1 recondita$