3744. Inde nunc constare potest quale est caelum, et unde est quod appelletur Maximus Homo: {1}at varietates ibi quoad vitam boni et veri sunt innumerabiles, et se habent secundum receptionem vitae a Domino; sunt prorsus in ratione in qua sunt organa, membra, et viscera in homine, quae omnia sunt formae in perpetua (x)varietate recipientes vitae ab anima sua, seu potius per animam a Domino, et tamen quamvis in tali varietate sunt, usque simul constituunt unum hominem. @1 ut I$