Arcana Coelestia (Potts) n. 3745

Previous Number Next Number See English 

3745. Quanta et qualis varietas est, constare potest a varietate in corpore humano; notum est quod unum organum et membrum non sit simile alteri, sicut organum visus non est simile organo auditus, pariter organum olfactus, et organum gustus, et quoque organum tactus quod se per universum corpus diffundit; sic etiam membra, ut brachia, manus, lumbi, pedes, plantae; et quoque viscera quae intus latent, ut illa quae sunt capitis, nempe cerebrum, cerebellum, medulla oblongata, et medulla spinalis, cum omnibus organulis, viscerulis, vasis, et fibris, ex quibus illa; tum (c)ea quae sunt corporis infra caput, ut cor, pulmones, ventriculus, hepar, pancreas, lien, intestina, mesenterium, renes; et quoque (c)ea quae generationi dicata sunt in utroque sexu; quae omnia et singula quod inter se dissimilia sint quoad formas, et quoad functiones, et tam dissimilia ut prorsus differant, notum est; similiter formae intra formas, quae quoque tali varietate sunt ut non una forma, ne quidem una particula sit prorsus similis alteri, nempe ita similis, ut loco alterius substitui possit, absque aliqua, etiamsi pusilla, alteratione. Haec omnia et singula correspondent caelis, sed ita ut quae corporea et materialia sunt apud hominem, ibi sint caelestia et spiritualia; ac ita correspondent ut inde existant et subsistant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church