3748. Quidam spiritus qui dum vixit in mundo, inter vulgus eruditum famigeratus, subtilis ingenio ad confirmanda falsa, et admodum crassus quantum ad bona et vera; is putabat sicut prius in mundo, quod omnia sciret, nam tales (t)se credunt sapientissimos, et illos nihil latere, et quales fuerunt in vita corporis, tales sunt in altera vita; {1}omnia enim quae sunt vitae alicujus, hoc est, quae sunt amoris et affectionis, sequuntur illum, et insunt ei sicut anima suo corpori, quia animam suam quoad quale ex illis formavit: ille qui tunc spiritus, ad me venit et mecum locutus est, et quia talis, interrogavi quis plus intelligit, qui multa falsa novit, quam qui paucum veri; respondit qui paucum veri, quia putabat falsa quae novit fuisse vera, et sic quod sapiens; [2] ratiocinari dein voluit de Maximo Homine, et de influxu in singula hominis inde, sed cum nihil intellexit de eo, dicebam ei, quomodo intelligit quod cogitatio quae est spiritualis, moveat totam faciem, et sistat {2}sui vultum; et quoque moveat omnia organa loquelae, et hoc distincte ad perceptionem spiritualem ejus cogitationis; et quod voluntas moveat musculos totius corporis, et millia fibrarum quae sparsae sunt, ad unam actionem, cum illud spirituale sit quod movet, et hoc corporeum quod movetur; sed nescivit quid responderet locutus {3}porro de conatu, num sciat quod conatus producat actus et motus, et quod actui et motui insit conatus ut existat et subsistat; dixit quod hoc nesciret; quare dictum ei, quomodo tunc velit ratiocinari cum ne quidem sciat principia, et quod tunc se habeat ratiocinatio sicut pulvis sparsus nullius cohaerentiae, quem falsa {4}dissipant ita ut tandem nihil sciat, ita nihil credat. @1 nam omnia$ @2 ejus$ @3 i sum$ @4 i tunc$