Arcana Coelestia (Potts) n. 3749

Previous Number Next Number See English 

3749. Quidam spiritus inopinato ad me venit ac influebat in caput, secundum influxus in partes corporis etiam dignoscuntur spiritus, mirabar quis esset et unde, sed postquam aliquantum tacuisset, dicebant angeli qui apud me, quod ex spiritibus apud aliquem eruditum hodie adhuc in mundo viventem, desumptus sit, qui, nempe eruditus, famam eruditionis prae aliis captaverat; dabatur etiam tunc per spiritum illum intermedium communicatio cum cogitatione illius hominis; quaerebam spiritum quam ideam habere posset eruditus ille de Maximo Homine et de ejus influxu, ac inde correspondentia; dicebat quod nullam posset: deinde quam ideam haberet de caelo; dicebat non aliquam, solum blasphemias, sicut quod ibi instrumentis musicis plauderent, ac talibus quibus rustici solent sonorum quoddam edere: et tamen ille aestimatus est prae aliis, et creditur quod sciat quid influxus, et quid anima, et quid commercium ejus cum corpore; fortassis etiam creditur quod prae aliis sciat quid caelum: inde constare {1}potest quales illi hodie sunt qui alios docent, quod nempe ex meris scandalis sint contra bona et vera fidei, tametsi aliud evulgant. @1 potuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church