Arcana Coelestia (Potts) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Vers. 18. Et ad dominandum in die, et in nocte, et ad distinguendum inter lucem, et inter tenebras; et vidit Deus quod bonum. Per 'diem' intelligitur bonum, per 'noctem' malum; quare bona appellantur opera diei, mala autem opera noctis: per 'lucem' intelligitur verum, et per 'tenebras' falsum, sicut Dominus loquitur, Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; qua facit veritatem, venit ad lucem, Joh. iii 19-21. Vers. 19. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quartus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church