Arcana Coelestia (Potts) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. Vers. 20. Et dixit Deus, Prorepere faciant aquae reptile, animam viventem; et avis volitet super terra, super faciebus expansi caelorum. Postquam magna luminaria accensa sunt et posita in homine interno, et inde lucem accipit externus, tunc incipit primum vivere; prius vix vixisse dici potest, nam bonum quod fecit, ex semet fecisse, et verum quod locutus, ex {x}semet dixisse, putavit; et quia homo est mortuus ex se, et in eo nihil nisi malum et falsum, quare quicquid producit ex se, non est vivum, usque adeo ut ne quidem facere bonum quod in se est bonum, ex semet possit: quod homo ne quidem cogitare bonum nec velle bonum, proinde non agere bonum, possit nisi ex Domino, ex doctrina fidei cuivis constat, nam dicit Dominus apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, xiii 37:

nec potest bonum nisi ex ipsomet fonte venire qui est unicus, sicut etiam dicit, Nemo bonus est nisi unus Deus, Luc. xviii 19. Sed usque cum Dominus resuscitat in vitam, seu regenerat, hominem, permittit primum ut sic autumet, nam homo tunc non aliter capere potest, nec aliter duci ad credendum, et dein ad percipiendum, quod a Domino Solo omne bonum et verum: dum ita autumavit, ejus vera et bona comparata sunt 'herbae tenerae,' tum 'herbae seminificanti semen,' dein 'arbori fructus,' quae sunt inanimata; nunc autem cum vivificatus ab amore et fide, et credit quod Dominus operatur omne bonum quod agit et verum quod dicit, tunc comparatur primum 'reptilibus aquae, et avibus, quae volitant super terra'; tum 'bestiis,' quae omnia sunt animata, et vocantur 'animae viventes.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church