Arcana Coelestia (Potts) n. 3802

Previous Number Next Number See English 

3802. Vers. 12, 13. Et indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille, et quod filius Rebeccae ille, et cucurrit et indicavit patri suo. Et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae, et cucurrit obviam ei, et amplexus eum, et osculatus eum, et adduxit eum ad domum suam, et narravit Labani omnia verba illa. `Indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille' significat affinitatem boni quod Jacob, et boni quod Laban:

`et quod filius Rebeccae ille' significat affinitatum conjunctionem: `et cucurrit et indicavit patri suo' significat agnitionem per interiora vera: `et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae' significat agnitionem boni affinis: `et cucurrit obviam ei' significat convenientiam: `et amplexus eum' significat affectionem: `et osculatus eum' significat initiationem:

`et adduxit eum ad domum suam' significat ad conjunctionem: `et narravit Labani omnia verba illa' significat ex veris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church