Arcana Coelestia (Potts) n. 3803

Previous Number Next Number See English 

3803. `Et indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille':

quod significet affinitatem boni quod Jacob, et boni quod Laban, constat ex significatione `indicare' quod sit notum facere; a repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum, de qua prius; ex repraesentatione `Rachelis' cui notum factum, quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3793; ex significatione `fratris' qui hic Jacob, quod sit bonum, de qua n. 367, 2360, 3303, 3459; et ex significatione `patris,' qui hic Laban, quod quoque' sit bonum, de qua n. 3703; inde et ex serie patet quod per `indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille' significetur affinitas boni quod `Jacob,' et boni quod `Laban'; sed ipsam affinitatem exponere, et inde utriusque conjunctionem {1} per affectionem veri interioris quae `Rachel,' foret rem in obscurum mittere, quia pauci sciunt quid bonum naturalis, et quod hoc distinctum sit a bono rationalis, et quid bonum communis stirpis collaterale, et quoque quid affectio veri interioris; qui non aliquam ideam de his sibi comparavit ex propria indagatione, levem si aliquam accipit ex descriptione, tantum enim homo ex aliis recipit, quantum vel ex proprio habet, vel per intuitionem rei apud se sibi acquirit, reliqua praeterlabuntur; satis est scire quod innumerabiles affinitates boni et veri sint, et quod secundum illas sint societates caelestes, videatur n. 685, 917, 2739, 3612. [2] Quod Jacob se dicat fratrem Labanis cum tamen erat filius sororis ejus, est quia ex bono omnes fratres sunt, inde quoque est quod Laban Jacobum vicissim fratrem appellet, vers. 15; bonum enim est quod facit consanguineum, et quod conjungit, nam bonum est amoris, et amor est conjunctio spiritualis; inde erat quod in antiquis Ecclesiis omnes illi qui in bono fuerunt dicti sint fratres, etiam in Ecclesia Judaica, sed quia haec omnes alios vilipendit, et se solos electos putavit, modo illos appellabat fratres qui nati Judaei fuerunt, et reliquos socios, aut {2} alienos; primitiva Ecclesia Christiana etiam omnes vocabat fratres qui in bono, at postea solum illos qui intra suum coetum fuerunt; sed fratris nomen cum bono apud Christianos evanuit, et quando verum loco boni, seu fides loco charitatis successit, tunc non ex bono se amplius dicere potuerunt fratres, sed proximum; hoc quoque secum habet doctrina fidei absque vita charitatis, quod infra se videatur esse fraternitas cum viliore se; fraternitas enim apud eos non originem ducit a Domino ac inde a bono, sed a se, et inde honore et lucro. {3} `Et quod filius Rebeccae ille': quod significet affinitatum conjunctionem, constare potest absque explicatione;

Rebecca enim, quae mater Jacobi et soror Labanis, erat ex qua conjunctio. @1 conjunctionem utriusque boni$ @2 et$ @3 In A this paragraph is numbered 3803, but the number is deleted.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church