Arcana Coelestia (Potts) n. 4029

Previous Number Next Number See English 

4029. `Fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium' quod significet illa quae spontanea essent, constat a significatione `incalescere' quod sit affectionis ardor et effectus, de qua supra n. 4018, 4019; a significatione `gregis' quod sit verum et bonum, de qua etiam supra; et ex significatione `primum coeuntium' quod sint spontanea quod primum coeuntes sint spontanea, ex nexu rerum in sensu interno patet, tum ex eo quod quicquid est ex affectione, est spontaneum, et maxime quod ex affectionis ardore qui per `incalescere' significatur quare in hoc versu incalescere bis dicitur; ut et ex derivatione vocis illius in lingua originali quod sit conjunctio per intimum amoris, de conjunctione veri et boni in naturali hic agitur, quae non nisi qua: (o)per spontaneum, hoc (x)est, in libero fit; inde constare potest quod `in omni incalescere gregis primum coeuntium,' seu `in omni incalescentia primum coeuntium ex grege' significet vera et bona quae spontanea seu ex libero sunt, seu quod idem, quae ex summa affectione; quod omne id quod est amoris seu affectionis, sit liberum, videatur n. 2870: quod omnis conjunctio veri et boni fiat in libero, et quod nulla conjunctio in coacto, n. 2875, 3145, 3146, 3158; inde quod omnis reformatio et regeneratio fiat per liberum, n. 1937, 1947, 2876-2881, si per coactum fieri posset, quod omnes salvarentur, n. 2881.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church