4030. `Et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis ad incalescendum illum ad baculos': quod significet ex propria potentia evocata et conjuncta, constat ex significatione `baculorum' quod sit potentia et cum praedicatur de Domino quod sit propria potentia, de qua n. 4013, 4015; et ex significatione `ponere ad oculos in canaliculis ad incalescendum' quod sit evocare ut conjungerentur, ut patet ab illis quae supra n. 4018 et alibi de significatione earum vocum dicta sunt.