Arcana Coelestia (Potts) n. 4213

Previous Number Next Number See English 

4213. `Et pernoctaverunt in monte': quod significet tranquillitatem, constat a significatione `pernoctare' quod sit pacem habere, de qua n. 3170, ita tranquillitatem; quod pernoctarent in uno loco illi qui foedus inierunt, etiam rituale fuit, quia pernoctatio in uno loco significabat quod nulla amplius hostilitas; in sensu `interno quod tranquillitas et pax, nam qui conjuncti sunt quoad bonum et verum, in tranquillitate sunt et in pace; quare hic dicitur `in monte quia per `montem' significatur bonum amoris et charitatis, n. 4210, nam bonum amoris et charitatis dat pacem; quid pax et tranquillitas, videatur n. 92, 93, (x)1726, 2780, 3170, 3696, 3780. @1 i autem$ @2 i videatur mox supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church