Arcana Coelestia (Potts) n. 4215

Previous Number Next Number See English 

4215. `Et osculatus filios suos et filias suas': quod significet agnitionem veritatum illarum et affectionum earundem, constat ex significatione `osculari' quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, proinde agnitio, ubi enim conjunctio per bonum et verum, ibi est agnitio eorum; ex significatione `filiorum' quod sint vera seu veritates, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373;

et a significatione `filiarum' hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones earundem, hoc est, veritatum, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819. [2] Quod `osculari' significet conjunctionem ex affectione, est ex correspondentia; datur enim correspondentia caeli cum omnibus organis et membris corporis, de qua ad finem capitum; datur correspondentia internorum cum omnibus faciei, inde elucet animus ex vultu, et interior animus seu mens ex oculis;

datur etiam correspondentia cogitationem et affectionum cum actionibus et gestibus corporis; quod cum omnibus voluntariis, notum est et quoque cum involuntariis; humiliatio enim cordis producit genuflexionem quae est gestus corporis externus, humiliatio adhuc major ac interior prostrationem ad terram, laetitia animi et gaudium mentis cantum et ovationem, tristitia et luctus internus lacrimationem et planctum, conjunctio autem ex affectione osculationem; [3] inde patet quod tales externi actus quia correspondent, sint signa internorum, et quod in illis ut in signis sit internum, a quo quale suum accipiunt;{1} at apud illos qui interna mentiri volunt per externa, talia quoque pro signis sunt, sed simulationis, hypocriseos, et doli, ut osculationes, quisque enim per illas vult significare quod amet alterum ex corde, novit enim quod osculationes sint inde, et quod sint conjunctionis ex affectione, et quod per illas persuadere velit proximo quod amet illum propter bonum in illo, cum tamen sit propter se ac sui honorem et lucrum,{2} ita non propter bonum, sed propter malum; nam qui se spectat ut finem, non ut finem intermedium ad bonum, et cum altero conjungi vult quoad finem illum, in malo est. @1 This passage is much abbreviated from that in A which runs:

cum organis sensoriis et motoriis corporis, ipsa organa prorsus formata sunt ad correspondentiam, organa motoria sunt musculi, per quos actiones, inde est correspondentia omnium actionum corporis, et omnium gestuum, cum affectionibus internis, sicut genuflexio, quae est gestus corporis externus, correspondens humiliationi, prostratio ad terram correspondens humiliationi adhuc majori ac interiori, et sicut cantus et ovatio, quae etiam sunt corporis, et correspondent laetitiae animi et gaudio mentis, lachrymatio autem et planctus vicissim correspondent tristitiae et fructui interno;

osculatio autem correspondet conjunctioni ex affectione, inde talia sunt signa internorum, sed in signis illis latet internum, a quo signum vivit;$ @2 This is also abbreviated from sed quod utplurimum sint simulationes quae intus, notum est, et quandoque hypocrisis et dolus, sunt enim propter conjunctionem ex affectione, ut nempe sibi faveat, suo honori et lucro, haec affectio est, per quam conjunctio desideratur,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church