Arcana Coelestia (Potts) n. 4262

Previous Number Next Number See English 

4262. `Et accepit de veniente in manum suam munus Esavo fratri suo': quod significet Divina initianda bono caelesti naturali, constat ex significatione `accipere de veniente in manum' quod sit ex illis quae proviso obtigerunt, ita quae ex Divina providentia, et quia illa quae Divinae providentiae sunt, Divina sunt, ideo hic per `accipere de veniente in manum suam' significantur Divina; ex significatione `muneris' quod sit initiatio, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Esavi' quod sit Divinum Naturale quoad bonum, de qua n. 3302, 3322, 3504, 3599, hic quoad bonum caeleste, quia Naturale nondum Divinum factum. [2] Quod `munus' significet initiationem, est quia erat ad captandam benevolentiam et gratiam;

munera enim quae dabantur et offerebantur olim varia significabant aliud quae dabant regibus et sacerdotibus cum illos adirent, (o)et aliud quae offerebant super altari; illa significabant initiationem haec autem cultum, n. 349, omnia erum sacrificia `in communi' cujuscumque generis dicebantur munera, at minhae quae erant panis et vinum, seu placentae cum libamine, in specie, nam `minha' in lingua originali significat munus. [3] Quod munera darent regibus et sacerdotibus cum illos adirent, constat ex pluribus locis in Verbo, ut cum Saul consuleret Samuelem, 1 Sam ix 7, 8: quod illi qui contempserunt Saulem, non {2} offerrent ei munus, 1 Sam. x 27:

cum regina Shebae ad Salomonem veniret, i Reg. x 2; et quoque reliqui, de quibus haec, Omnis terra quaerebat facies Salomonis ad audiendum sapientiam illius... et illi offerentes quisque munus suum, vasa argenti et vasa auri, et vestes et arma, et aromata, equos et mulos, 1 Reg. x 24, 25;

et quia id rituale sanctum fuit, significans initiationem, etiam Sapientes ab oriente, qui venerunt ad Jesum recens natum, attulerunt munera, aurum, tus, et myrrham, Matth. ii 11;

`aurum' significabat amorem caelestem, `tus' amorem spiritualem, `myrrha' illos amores in naturali. [4] Quod rituale illud mandatum fuerit, constat apud Mosen, Facies Jehovae non videbuntur vacuae {3}, Exod. (x)xxiii 15; Deut. xvi 16, 17;

et quod munera quae data erant sacerdotibus et regibus, essent sicut Jehovae, constare potest ab aliis locis in Verbo. Quod munera quae mittebantur, significarent initiationem, patet a muneribus quae duodecim principes Israelis mittebant ad initiandum altare postquam unctum erat, Num. vii 1 ad fin.; ubi munera illorum vocantur initiatio, ibid. vers. 88. @1 after generis$ @2 i tunc regem$ @3 In 9293 S has vacue; the Hebrew word is an adverb.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church