Arcana Coelestia (Potts) n. 4263

Previous Number Next Number See English 

4263. `Capras ducentas et capros viginti, oves ducentas et arietes viginti': quod significet bona et inde vera Divina, constat ex significatione `caprarum et ovium' quod sint bona, de qua n. 3995, 4006, 4169; ex significatione `caprarum et arietum' quod sint vera, de qua n. 4005, 4170; hic bona et vera Divina. Quod bona et vera toties nominentur, et per tot varia significentur, est quia omnia quae caeli sunt et quae Ecclesiae, se referunt {1} ad illa, illa quae amoris et charitatis sunt, ad bona, et illa quae fidei, ad vera; sed usque sunt differentiae illorum quoad genera et quoad species, innumerabiles, immo indefinitae, ut constare potest ex eo quod omnes qui in bono sunt, in regno Domini sint, et usque nulla societas ibi in simili bono est, ne quidem unus in societate {2} in simili ac alter; unum enim [et] idem bonum apud duos nusquam dari potest, minus apud plures, tunc enim unum et idem forent, non duo, minus plures; ex variis consistit omne unum, et hoc per caelestem harmoniam et concordiam. @1 referant AI$ @2 after alter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church