4325. Sensus in communi, seu sensus communis, distinguitur in voluntarium et in voluntarium; sensus voluntarius proprius est cerebro, sensus autem involuntarius proprius est cerebello; hi bini sensus communes conjuncti sunt apud hominem, sed usque distincti;
fibrae quae ex cerebro effluunt, sistunt in communi sensum voluntarium, et fibrae quae ex cerebello sistunt in communi sensum involuntarium; fibrae duplicis illius originis se conjungunt in binis appendicibus quae `medulla oblongata' et `medulla spinalis' vocantur, et per illas transeunt in corpus, et conformant ejus membra, viscera et organa; quae circumcingunt corpus, ut musculi et cutis, tum quoque organa sensuum {1} illa ad plurimam partem accipiunt fibras a cerebro; inde sensus homini et (o)inde motus secundum voluntatem ejus; at quae intra illam cincturam seu clausuram sunt {10} et viscera corporis vocantur, accipiunt fibras a cerebello {11}; inde homo illorum sensum non habet, nec sub voluntatis ejus arbitrio sunt: inde aliquatenus constare potest quid sensus in communi, seu sensus communis voluntarius et sensus communis involuntarius. Praeterea sciendum quod commune erit ut sit aliquid particulare, et quod particulare nusquam existere et subsistere possit absque communi, et quidem quod subsistat in communi; et quod omne particulare se habeat secundum quale et secundum statum communis; ita quoque sensus apud hominem, (c)et ita quoque motus. @1 sensus$ @2 ut viscera thoracis et abdominis, tum membra generationis$ @3 cerebelli$