Arcana Coelestia (Potts) n. 4326

Previous Number Next Number See English 

4326. Auditus est susurrus tonans qui defluebat ex altiore supra occipitium et circum totam ejus regionem perstabat; miratus quinam essent; mihi dictum quod essent qui referrent `sensum communem involuntarium'; et porro dictum quod ii bene percipere possent hominis cogitata, sed non volunt exponere et eloqui, sicut cerebellum quod percipit omne id quod cerebrum, sed non evulgat. Cum cessavit eorum operatio manifesta in omnem provinciam occipitii, ostensa est eorum operatio quousque se extenderet;

determinabatur primum in totam faciem, dein se trahebat versus faciei partem sinistram, et demum versus aurem ibi; quibus significabatur qualis operatio sensus communis involuntarii fuerit a primis temporibus apud homines in hac tellure, et quomodo progressa. [2] Influxus ex cerebello se insinuat imprimis in faciem, quod constat ex eo quod faciei inscriptus sit animus, et quod in facie appareant affectiones, et hoc utplurimum absque hominis voluntate, sicut timor, reverentia, pudor, laetitiae varia genera, etiam tristitiae, praeter plura quae alteri inde nota fiunt, ita ut ex {1} facie sciat quae affectiones et quae mutationes animi mentisque ejus sint; haec a cerebello per ejus fibras, (o)quando non simulatum inest; ostensum ita quod sensus communis primis temporibus, seu apud antiquissimos, occupaverit totam faciem, et quod successive post illa tempora modo sinistram ejus partem, et denique post haec tempora se effuderit extra faciem, adeo ut hodie vix aliquis sensus communis involuntarius in facie residuus sit; dextra pars faciei cum dextro oculo correspondet affectioni boni; sinistra autem affectioni veri; regio ubi auris soli oboedientiae absque affectione: [3] apud antiquissimos enim, quorum saeculum dictum fuit aureum, quia in quodam statu integritatis ac in amore in Dominum inque amore mutuo sicut angeli vixerunt, patuit omne involuntarium cerebelli in facie, et tunc prorsus non sciebant vultu aliud sistere quam prout influxit caelum in conatus involuntarios, et inde in voluntatem;

sed apud antiquos, quorum saeculum dictum fuit argenteum, quia in statu veritatis et inde in charitate erga proximum fuerunt, patuit involuntarium quod cerebelli, non in faciei parte dextra sed modo in sinistra; at apud posteros illorum, quorum tempus fuit dictum saeculum {2} ferreum, quia non in affectione veri, sed in oboedientia veri degerunt, non amplius patuit involuntarium in facie, sed recepit se in regionem circum aurem sinistram;

instructus sum quod fibrae cerebelli effluxum suum in faciem ita mutaverint, et quod loco illarum fibrae e cerebro illuc translatae sint, quae `tunc' imperant illis quae ex cerebello {3}; et hoc ex conatu formandi vultus faciei secundum nutus voluntatis propriae quae ex cerebro; haec non apparent homini quod ita sit, sed manifeste patet angelis ex influxu caeli, et correspondentia. @1 i homo$ @2 saeculum dictum fuit$ @3 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church