Arcana Coelestia (Potts) n. 4335

Previous Number Next Number See English 

4335. Quod `molentes' in Verbo sint illi qui intra Ecclesiam sunt in vero ex affectione boni et in opposito sensu qui intra Ecclesiam sunt in vero ex affectione mali, constare potest ab his locis; apud Esaiam, Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis;

sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum,... sume molam, et mole farinam, revela crines tuos, denuda pedem, revela femur, transi fluvios, xlvii 1, 2;

`filia Babelis' pro illis apud quos externa apparent sancta et bona, sed interiora profana et mala, n. 1182, 1326; `filia Chaldaeorum' pro illis apud quos externa apparent sancta et vera, sed interiora profana et falsa, n. 1368, 1816; `sumere molam et molere farinam' pro excludere doctrinalia ex veris quae pervertunt;

`farina' enim, quia ex tritico aut hordeo, significat vera ex bono, at in opposito sensu vera quae pervertunt ad seducendum: apud Jeremiam, Perdam ab illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae; et erit tota terra haec in vastitatem et desolationem, xxv 10, 11:

[2] et apud Johannem, Omnis artifex omnis artis non invenietur in Babylone amplius, omnis vox molae non audietur in illa amplius, et lux lucernae non lucebit in illa amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. xviii 21-23;

`vox molae non audietur in Babylone {1} amplius' pro non verum;

`non lux lucernae lucebit" pro nec intelligentia veri: in Threnis, Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi, facies senum non honoratae; juvenes ad molendum abducti, et pueri in ligno cadunt, v 11-14;

`juvenes ad molendum abducti' pro ad excludendum falsa, applicando vera, et sic persuadendo; [3] apud Mosen, Morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sedente super throno illius, usque ad primogenitum ancillae qui post molas, [Exod.] xi 5;

`primogeniti Aegypti' pro veris fidei separatis a bono charitatis, quae vera {2} fiunt falsa, n.. 3325; `primogenitus ancillae qui post molas' pro affectione talis veri, unde falsa; haec per historica illa repraesentata sunt: [4] apud eundem, Non in pignus accipiet molas et molarem, quia anima illa pignorantis, Deut. xxiv 6;

haec lex ideo lata est quia per `molas' significabantur doctrinalia et per `molarem' doctrinalium vera, quae sunt quae vocantur `anima pignorantis'; quod absque significatione spirituali molarum et molaris illa lex non data esset {3}, et dictum quod `anima ejus' esset, patet. [5] Quod `molere' ducat suum significativum a repraesentativis quae existunt in mundo spirituum, mihi ostensum est; visi enim sunt qui quasi ibi molerent, [et dictum quod per illos significentur qui multa vera colligunt,] absque fine usus, solum suae voluptatis causa; et quia vera tunc sunt absque affectione sua ex bono, apparent quidem ut vera in externa forma, sed quia internum non illis inest, sunt phantasmata; ac si internum est malum, tunc ad malum confirmandum adhibentur, et sic per applicationem ad malum fiunt falsa. @1 Babele$ @2 i inde$ @3 fuisset$

CAPUT XXXIII {1} @1 The text of this chapter of the Word is not contained in the Autograph.$

1. Et sustulit Jacob oculos suos et vidit, et ecce Esau venit, et cum eo quadringenti viri; et divisit natos super ad Leam, et super ad Rachelem, et super ad binas ancillas. 2. Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores. 3. Et ipse transivit ante illos, et incurvavit se terram septem vicibus, usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum. 4. Et cucurrit Esau obviam ei, et amplexus eum, et cecidit super collum ejus, et osculatus eum, et fleverunt. 5. Et sustulit oculos suos, et vidit feminas et natos, et dixit, Qui illi tibi? et dixit, Nati quos gratiose largitus DEUS servo tuo. 6. Et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et incurvaverunt se. 7. Et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et incurvaverunt se; et postea appropinquavit Joseph et Rachel, et incurvaverunt se. 8. Et dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri? et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei. 9. Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi. 10. Et dixit Jacob, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea, quia propterea quod vidi facies tuas sicut videre facies DEI, et acceptasti {1} me. @1 accepit I$ 11. Accipe quaeso benedictionem meam, quae adducta tibi, quia gratiose largitus mihi DEUS, et quia est mihi omne; et ursit illum, et accepit. 12. Et dixit, Proficiscamur et eamus, et ibo ad juxta te. 13. Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri, et greges et armenta lactentia {1} apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges. @1 lactantia I$ 14. Transeat quaeso dominus meus ante servum suum, et ego procedam lente ad pedem operis quod coram me, et ad pedem natorum, usque quod venero ad dominum meum, ad Seir. 15. Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum;

et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei. 16. Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir. 17. Et Jacob profectus ad Succoth, et aedificavit sibi domum, et acquisitioni suae fecit tuguria, propterea vocavit nomen loci Succoth. 18. Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, in veniendo eo e Paddan-Aram, et castrametatus ad facies urbis. 19. Et emit portionem agri, ubi tetendit tentorium suum, e manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesitis. 20. Et statuit ibi altare, et vocavit id El Elohe Israel.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church