4372. `Et quia est mihi omne': quod significet ejus divitias spirituales, constat ex significatione `omne quod ei', quod hic {1} sint ejus divitiae spirituales; erant enim `greges et armenta,' per quae significantur bona et vera, ut prius ostensum, quae sunt quae dicuntur divitiae spirituales; (m)divitiae spirituales praedicantur de vero, et {2} usus illarum de bono.(n) @1 after omne$ @2 at$