4373. `Et ursit illum, et accepit': quod significet quod a veri bono illa per affectionem inspiratam a Divino Bono insinuaretur constare potest ab illis quae huc usque a n. 4364 explicata sunt;
ipsi affectio veri bono inspirata a Divino Bono testata est per quod `urserit illum,' videatur supra n. 4366. (m)Quod affectionem veri de qua in hi versibus actum est, ulterius attinet, sciendum quod illa appareat esse a vero, ac ita in vero, sed non est a vero, sed a bono, nam vero nihil vitae inest nisi quae est a bono; quod appareat sicut foret a vero, {1} se habet comparative sicut vita quae est in corpore, quae tamen non est corporis sed animae, nec animae sed per animam a Primo vita hoc est, a Domino, et tamen apparet sicut corporis {2}; et quoque habet sicut imago in speculo, quae apparet in speculo, `cum tam' est effigiei influentis.(n) [2] Quod sensus internus horum verborum praecedentium talis sit, non quidem apparet illis qui in historicis tenent mentem, nam de Esau et Jacobo deque munere praemisso cogitant, non scientes quod per `Esau' repraesentetur Divinum Bonum in naturali, et per `Jacobum' verum quod Divino Bono conjungendum (o)est ibi, et hic quod per amicam illorum collocutionem significetur affectio inspirata vero a bono: at usque historica illa non aliter intelligunt angeli quando illa leguntur ab homine; angeli enim nullam aliam ideam habent quam spiritualem; in hanc apud illos vertitur sensus historicus; correspondent ita cogitationes angelicae cum humanis;
sunt perpetuae correspondentiae tales, quae faciunt quod Verbum sanctum et Divinum sit, nam litteralis sensus ita per ascensum fit spiritualis, et hoc usque ad Dominum, ubi Divinus: haec est Inspiratio. @1 apparet tamen usque sicut foret a vero, sed hoc$ @2 in corpore$ @3 sed$