4389. `Jacob profectus ad Succoth': quod significet statum vitae boni a vero tunc, constat a repraesentatione `Jacobi' quod sit veri bonum, de qua supra, hic bonum a vero tunc (c)ex illis quae adjuncta ei sunt a bono quod `Esau', de quibus actum est; a significatione `proficisci' quod sit vitae ordo et instituta, de qua n. 1293, ita vitae status; et a significatione `Succoth' quod sit quale ejus status, de qua in sequentibus (o)n. 4391, 4392.