Arcana Coelestia (Potts) n. 4390

Previous Number Next Number See English 

4390. `Et aedificavit sibi domum': quod significet incrementum boni a vero in illo statu, constat a significatione `aedificare domum' quod sit instruere intelligentia et sapientia externum hominem, de qua n. 1488; et quia intelligentia est veri, et sapientia est boni, hic per `aedificare domum' significatur incrementum boni a vero; quod `domus' sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 3128, 3142, 3652, 3720 quid bonum veri, supra n. 4337, 4353 dictum est, quod nempe sit verum voluntate et actu; id verum est quod {1} bonum dicitur; et conscientia quae ex illo bono est, vocatur conscientia veri. Hoc bonum quod ex vero, tantum crescit quantum homo exercet charitatem ex velle bene, ita quantum et qualiter amat proximum. [2] Quod toties in explicationibus bonum et verum nominentur, est causa quia omnia quae in caelo sunt, et inde omnia quae in Ecclesia Domini, se referant ad verum et bonum;

haec bina includunt in genere omnia quae sunt doctrinae et quae sunt vitae, vera quae sunt doctrinae et bona quae sunt vitae: mens humana etiam in universali non alia objecta habet quam quae sunt veri (c)et boni, ejus intellectus quae sunt veri, et ejus voluntas quae sunt boni; inde patet quod verum et bonum sint latissimae significationis, et quod derivationes eorum sint numero ineffabiles inde est quod toties verum et bonum nominentur. @1 tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church