4424. Quid verba (o)Domini supra allata in sensu interno involvunt, constare potest absque explicatione; Dominus enim ibi non per repraesentativa et significativa ita locutus est, sed per comparativa; solum quid verba ultimi versus significant, dicendum, quod nempe, `Dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet; ibi est {1} planctus et stridor dentium': Dividet eum significat separationem et remotionem a bonis et veris; qui enim in cognitionibus boni et veri sunt ut sunt illi qui intra Ecclesiam, et tamen in vita mali, illi dicuntur dividi, (o)cum removentur ab illis; nam cognitiones boni et veri ab illis (o)in altera vita separantur, et tenentur in malis et inde quoque in falsis; causa est ne per cognitiones boni et veri communicent cum caelo, et per mala et inde falsa communicent cum inferno, et sic pendeant inter utrumque; tum quoque ne bona et vera profanent {2}, quod fit cum commiscentur cum falsis et malis: tale quoque significatur per verba Domini ad illum qui abscondidit talentum in {3} terra, Tollite ab eo talentum, et date habenti decem talenta;
habenti namque omni {4} dabitur, ut abundet; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet, auferetur {5}, Matth. xxv 28, 29;
tum per illa quae Dominus dicit (o)alibi apud Matthaeum xiii 12;
(o)tum apud Marcum iv 25; (o)et apud Lucam viii 18. [2] Et partem ejus cum hypocritis ponet significat sortem ejus quae est `pars,' cum illis qui extrinsecus apparent in vero quoad doctrinam, et in bono quoad vitam, sed intrinsecus nihil veri credunt, (c)et nihil boni volunt, qui sunt hypocritae; illi (o)ita divisi sunt;
quapropter cum auferuntur illis externa ut fit ab omnibus in altera vita, apparent quales sunt quoad interna, quod nempe absque fide et charitate; has usque praetulerunt, ob causam ut captarent alios ad faenerandum honores, lucrum et famam {6}: qui intra Ecclesiam vastatam sunt, paene omnes tales sunt; externa enim habent sed nulla interna; inde illis inundatio interiorum, de qua mox supra n. 4423. [3] Ibi erit {7} planctus et stridor dentium significat statum illorum in altera vita, `planctus' statum quoad mala, et `stridor dentium' statum quoad falsa; `dentes' enim in Verbo significant infima naturalia, in genuino sensu illorum vera, et in opposito sensu illorum falsa; etiam `dentes' correspondent illis;
propter `stridor dentium' est collisio falsorum cum veris; qui in meris naturalibus sunt et in illis ex fallaciis sensuum et nihil credunt quod non inde vident, illi dicuntur `in stridore dentium' esse, et quoque in altera vita apparent sibi esse, tum de veris (o)fidei ex fallaciis suis concludunt: in Ecclesia quoad bonum et verum vastata, abundant tales: simile etiam significatur alibi per stridorem dentium, ut apud Matthaeum, Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, ibi erit planctus et stridor dentium, viii 12;
`filii regni' sunt qui in {8} Ecclesia vastata; `tenebrae' sunt falsa, n. 4418, in tenebris enim sunt, cum in nimbo nebuloso, de quo supra; `stridor dentium' est collisio falsorum cum veris ibi:
pariter alibi, ut apud Matthaeum xiii 42, 50; xxii 13; xxv 30; et Luc. xiii 28. @1 erit$ @2 prophanentur$ @3 i suum$ @4 omne AI$ @5 i ab eo$ @6 ex causa (faenerarent del) ut faenerarent honorem, lucrum, famam, et sic (captandi del) captarent alios$ @7 Gk estai, but n. 4422 has est$ @8 ab$
CAPUT XXXIV 1 . Et exivit Dinah, filia Leae, quam peperit Jacobo, ad videndum filias terrae. 2. Et vidit illam Shechem filius Hamoris Hivaei, principis terrae, et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam. 3. Et adhaerebat anima illius in Dinam, filiam Jacobi, et amavit puellam, et locutus super cor puellae. 4. Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum, dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem. 5. Et Jacob audivit, quod polluerit Dinam, filiam suam; et filii ejus erant cum acquisitione {1} ejus in agro; et tacuit Jacob usque ad venire illos. @1 pecore Sch$ 6. Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum, ad loquendum cum eo. 7. Et filii Jacobi venerunt ab agro, ut audire illos; et doluerunt viri, et exarsit illis valde, quia stultitiam fecit in Israele, ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet. 8. Et locutus Hamor cum illis dicendo, Shechem filius meus desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem. 9. Et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis. 10. Et cum nobis habitetis, et terra erit coram vobis, habitate, negotiando pervagamini eam, et possidete in ea. 11. Et dixit Shechem ad patrem ejus, et ad fratres ejus, Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo. 12. Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem. 13. Et responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude, et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum. 14. Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis. 15. Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum. 16. Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum. 17. Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum, et sumemus filiam nostram, et ibimus. 18. Et bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris, et in oculis Shechemi filii Hamoris. 19. Et non tardavit puer facere verbum, quia beneplacuit in filia Jacobi; et ille honoratus prae omnibus domus patris sui. 20. Et venit Hamor, et Shechem filius illius ad portam urbis suae, et locuti ad viros urbis suae, dicendo, 21. Viri illi pacifici ii cum nobis, et habitent in terra, et negotiando pervagentur eam, et terra ecce lata spatiis coram illis, filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias nostras demus illis. 22. Verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum cum nobis, ad esse in populum unum, in circumcidi nobis omnem masculum, quemadmodum illi circumcisi. 23. Acquisitio illorum, et emptio illorum, et omnis bestia illorum, annon nobis illa? tantummodo consentiamus illis, et habitabunt cum nobis. 24. Et audiverunt ad Hamorem et ad Shechemum filium illius omnes egredientes portam urbis ejus, et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis illius. 25. Et factum in die tertio, in esse illos dolentes, et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi, fratres Dinae, quisque gladium suum, et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum. 26. Et Hamorem et Shechemum filium illius occiderunt ad os gladii, et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt. 27. Filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati urbem, quod polluerint sororem suam. 28. Greges illorum, et armenta illorum, et asinos illorum, et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt. 29. Et omnes opes illorum, et omnem infantem illorum, et feminas illorum captivarunt et depraedati, et omne quod in domo. 30. Et dixit Jacob ad Shimeon et ad Levi, Perturbastis me, ad fetere faciendum me habitatori terrae, Canaanaeo et Perizzaeo, et ego mortales numeri; et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar ego et domus mea. 31. Et dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram?