4425. CONTENTA
Agitur hic in sensu interno de Jacobi posteris, quod exstinxerint omne verum doctrinae quod fuit Ecclesiae Antiquae:
Hamor et Shechemus cum populo urbis (c)illorum, repraesentant id verum: Ecclesiae enim repraesentativum apud posteros Jacobi constabat solum in externis absque internis; Ecclesia autem repraesentativa apud antiquos in externis cum internis.