4426. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-4. Et exivit Dinah, filia Leae, quam peperit Jacobo, ad videndum filias terrae. Et vidit illam Shechem filius Hamoris Hivaei, principis terrae, et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit puellam, et locutus super cor puellae. Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum, dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem. `Exivit Dinah' significat affectionem omnium fidei, et Ecclesiam inde: `filia Leae, quam peperit Jacobo' significat in externis: `ad videndum filias terrae' significat ad cognoscendum affectiones veri, et Ecclesias quae sunt inde: `et vidit illam Shechem' significat verum: `filius Hamoris Hivaei' significat ab antiquis: `principis terrae' significat primarium inter Ecclesias:
`et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam' significat quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per `filios Jacobi fratres ejus' significati: `et adhaerebat anima illius in Dinam, filiam Jacobi' significat propensionem ad conjunctionem: `et amavit puellam, et locutus super cor ejus' significat amorem: `et dixit Shechem ad Hamor patrem suum' significat cogitationem ex vero apud antiquos: `dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem' significat quod conjungi vellet cum affectione illius veri.